9. Sigismundus Pandulphus Mal. Vati divo sal.
Non haec ingenio, non haec ex carminis arte
Fundimus: emittit tristia verba dolor.
Qualis Peneia fertur pro coniuge Phoebus
Discolor in solis delituisse locis,
5
Qualis et amissa celsis pro montibus Orpheus
Coniuge Tartareas fertur adisse domos;
Talis ego longos cogor meminisse dolores,
Anxius Isottae morte, poeta, meae.
Non me grata dies, non me nox ulla iuvare,
10
Non dextrae possunt fortia facta meae.
Ire iuvat scopulos inter fruticosaque saxa
Lustraque vel rapidis vix adeunda feris.
Vsque adeo dolor immensus rapit omnia secum
Consilia atque animi mille pericla mei.
15
Ipse humana libens vito vestigia, quando
Ipse velim vitae nescius esse meae.
Quin etiam attonitus gelidis in montibus erro,
Cogor et incertas protinus ire vias.
Saepe ego marmoreum dulci pietate sepulcrum,
20
Saepe peto templi candida signa novi.
Elicerem ut voces aliquas, illius ad aram
Saepe tuli moestum corde micante pedem.
Atque ibi eam postquam nullas audire querelas
Sentio, in externos cogor abire locos.
25
Quo dolor ipse feret veniam, dii, ducite quaeso;
Sancte puer, vel tu, mater et alma Venus.
Vos mihi principium tanti tribuistis amoris,
Vos finem vestris demite numinibus.
Ipse ego vel totum, vobis ducentibus, orbem
30
Ingrediar, duras barbara regna plagas,
Auroram et Gangem, nec non Boreamque Notumque
Orchadas et Tylen, ultima dorsa maris.
Nec plus telluris magnis obiisse feretur
Ille viis, tigres lui domat aere feras,
35
Effera pampineis qui corrigit ora capistris
Bacchus, Nysaei gloria magna iugi.
Tantus amor Manis Isottae affarier omni
Est animo et magicis credere carminibus.
Atque herbis lapidumve novis ego viribus utar:
40
Certum est Infernas sollicitare canes.
Meme etiam magicos cantus audire iuvabit
Atque animam dominae saepe vocare meae.
Audiet e tumulo mea vita emissa reposto,
Forsitan et voces sentiet inde meas.
45
Ipse Hecates veniam nocturnas solus ad aras
Et referam sacro carmina nota solo,
Qualis Eleusina coluit Trietherica teda
Thyas inornatis semper operta comis.
Haec ego iam faciam, dum me mea vita manebit,
50
Inveniam Isottam forsitan ipse meam.
Tuque age, nam vati confert sua numina Phoebus,
Me moneas, tantis dum premor usque malis,
Et simulacra modis iterum viventia miris
Tangere si possint, umbrae animaeque premi.
55
Saepe fui in triviis ululando et acerba fremendo,
Dum canit effusis Thessala saga comis;
Nullaque vox nostras sese referebat ad aures,
Sed sensi medio desiliisse solum.
Interea gemitu montes et saxa lacesso
60
Et lacrymis late fervet harena meis.
Et vagor ipse dolens totum peregrinus in orbem,
Qualis vita diu Bellerophontis erat.
Ille Iovi infelix Superisque invisus iniquis
Errabat Lyciis tristior usque iugis,
65
Ille Chimaereos primus qui vicerat ignes,
Quem Solymi patrio pertimuere solo.
Post tot facta tamen campis errabat apertis,
Strinxerat atque suum mente dolente iecur.
Sic nos qui Latias soli servavimus urbes,
70
Quos propter Latii magna reperta salus,
Vsque sub extremis tristes errabimus oris
Oceani, qua sol cernit utrumque fretum.
Scilicet Hesperidum extremas veniemus ad oras,
Celsus ubi caeli sidera torquet Atlas.
75
Aurea mala fero vix custodita draconi
Forte manu ramis arboris ipse legam.
Aut ego ad Eoas veniam male sanus harenas,
Quaeque calent Rubri littora vasta maris.
Hinc ego purpureos referam mea vota lapillos,
80
Gemmaque Gangariis sit mihi lecta vadis.
Omnibus his herbisque aliis aperire sepulcrum
Experiar, Manes et revocare pios.
Nunc herbas Medea suas succosque potentes
Det mihi, cumque illis mille venena velim.
85
Paeona quin etiam plenis venerabor acerris
Et Phoebi supplex numina magna patris,
Quo satus Hyppolitum Stygiis revocavit ab umbris,
Esset ut in magna Virbius Italia;
Egeriaeque dedit lucis Latois opacis
90
Hunc dea: tanta piae cura pudicitiae.
Hei mihi cur frustra magicas accingor ad artes?
Insanam mentem carmina nulla iuvant.
Tunc ego mente bona fuerim, si vita puellae
Adveniat vultus ante vocata meos.
95
Et veniat cultis, ut quondam, culta capillis,
Daedalia facta est qualis in aere manu.
Et velit in rosea sese mihi reddere palla,
Sive placet niveus puniceusve color.
Nec veniat tristi, nec duro pallida vultu,
100
Sed nitor ambrosiis sit maneatque genis.