5. Isotta Sigismundo Pandulpho Malatestae
Venit ab Ethrusca nuper mihi nuncius urbe,
Arnus harenifera quam secat amnis aqua,
Quae caput est populis Tirrhenae gentis alumnis,
Nobilis et fama terra superba tua.
5
Hic mihi tam cupidae tua carmina reddere iussus,
Reddidit atque iocos, rex animose, tuos.
Reddidit illa animos mihi epistula sola, nec unquam
Laetior in patria sola relicta fui.
Nam postquam fueras tu saucius, ipsa reliqui
10
Et mentem et sensus pallida facta meos.
Quin etiam narras tantam cum intraveris urbem,
Vidisse ambrosias corde pavente genas,
Quae mihi erat similis placidam vidisse puellam,
Quae tenuit vultus sola puella tuos.
15
Vellem equidem, princeps, istic ea quippe fuisse,
Neu miris utinam deciperere modis!
Vidissem pompas, vidissem laeta triumphos
Magnaque quae celebris fama trophaea refert.
Nanque ferunt postquam Florentia moenia adisti,
20
Mille chori iuvenum, mille fuere senum,
Mille triumphantem placidae videre puellae,
Te quoque mille duces laeta secuta manus.
Caetera pone cohors: densi venere manipli,
Ordine quaeque suo iussa venire phalanx.
25
Hei mihi quam cuperem tot tete in millibus unum
Praestantem ante alios cernere posse duces.
Nam mihi dent veniam cuncti quicunque fuere:
Maiestas fertur sola fuisse tui.
Tanta tibi vultus gravitas et regia cultu
30
Insigni facies et nitor oris erat.
Talem commemorant Lycia te, Phoebe, profectum,
Matris ubi antiquam Delon adire paras.
Ora in te iuvenes laeti, Pandulphe, tenebant
Fixa diu atque oculos femina virque suos.
35
Sigismunde, genus divorum maxima proles,
Qui reges Latio cogis abire solo,
Hic tibi de Pario statuemus marmore templum
Atque triumphales, dive benigne, novas.
Aurea quinetiam tua sese ostendet imago
40
Et nostrae ante oculos posteritatis eris,
Norit ut antiquae tu libertatis et auctor
Et fueris Latii gloria magna soli.
Num tibi laetitia mentemque animumque movebant,
Cum canerent soli talia vota tibi?
45
Vndique fluxa virum Tyrio spectabilis ostro
Gens erat ante oculos, rex memorande, tuos.
Maxima vis hominum tantos visura triumphos
Venerat antiquae finibus Ausoniae.
Vnum illud timeo, ne te nova raptet imago,
50
Illius effigies quae tibi visa fuit.
Hei mihi si capiat quaecunque puella volentem
Te nostros iam nunc deseruisse sinus.
O potius peream Stygioque allabar Averno,
Iupiter aut rapido me prius igne cremet,
55
Quam possis aliam me sospite amare puellam,
Durus et Isottae non meminisse tuae.
Sed neque fas de te quicquam mihi tale timere,
Fidus ut o forti pectore; dive, manes.
Non ea te virtus docuit, tua dextra fidesque,
60
Non omni nobis tempore notus amor.
Sed ne sis miserae tamen ah suspectus amanti,
Inde recede: loqui talia cogit amor.
Tu potius venias patriam, rex maxime, ad urbem,
Si qua mei miserae te pia cura movet.
65
Ocius hostiles iterum prosterne phalangas
Et preme iam fusos terque quaterque viros.
Aggredere et dulces iterum instaurare triumphos,
Victricique ferox mille trophaea manu.
Et tu qui iuvenis tantos iam fuderis hostes,
70
Omnis quem solum barbara terra timet,
Non poteris meritos famae iam perdere honores,
Vsque adeo virtus intemerata manet.
Quod Florentinam si forte reliqueris urbem
Et careas illa protinus effigie,
75
Ista quidem totiens non te turbabit imago,
Egregia ut scribis, non tamen aequa mihi.
Parce, precor, flavos scindam miseranda capillos,
Parce animos, princeps, sollicitare meos.