Basinio da Parma Isottaeus 3, 3

Reference basis text: F. Ferri, 1925

Editing of the digital edition: Michela Naccari


3. Sigismundus Pandulphus Vati suo sal.

Grata mihi patriis venit modo littera terris,

      Littera quae laudes concinit usque meas.

Grata mihi ante alios scribis quaecunque, poeta

      Clare, nec ullius carmina grata magis.

5

Tardus ad haec tamen es nimium raroque iocaris

      Nobiscum. O longas deme, poeta, moras!

Aut me longa tenent hic taedia temporis acti,

      Quod tua reddatur littera nulla mihi,

Quod tua non loquitur praedulcis epistula mecum,

10

      Tempore quod tanto scilicet ipse taces;

Aut me sollicitat timor hic, quod negligis illum,

      Qui colit et Musas Pieridumque choros.

Scribe igitur, vates, curas mihi deme molestas

      Saepe, precor, curis iamque medere meis.

15

Orphea saepe ferunt laudes cecinisse iubenti

      Alcidae et magnis carmina grata procis.

Nec minus auratam petiisse per aequora pellem

      Heroas vates ille secutus erat.

Dorsa super rapidi maris horrida laetior ibat

20

      Ceruleas scindens Thessala puppis aquas.

Ille inter fremitusque maris fluctusque sonantis

      Cantabat laudes, Calliopea, tuas;

Illum etiam liquidis sensit Neptunnus in undis

      Spumosisque natans cerula Doris aquis;

25

Ille ratem scopulos et mille per avia traxit

      Perque tuum victor, vasta Charybdi, fretum.

Carmine Scylla tacens canibus caruisse marinis

      Creditur et nullam corripuisse ratem.

Aesonides illum gelidis miratus in undis

30

      Credidit Ismarios numen habere deos.

O quotiens Medea virum mirata canentem

      Carminibus stupuit barbara capta novis!

O quotiens magicos voluisset perdere cantus

      Et magis Orpheae plectra ciere lyrae!

35

Dona reor divum quaecunque habuere poetae

      Munera, vel vates barbara turba colit.

Quare age, scribe libens, ut dulcia carmina nobis

      Solentur rigidi iam grave Martis opus.

Vera mihi nimium cecinisti nuper, ut olim

40

      Movisset vires terra paterna meas.

Hilva quidem similis nostris fuit optima terris

      Et similes colles et iuga summa iugis

Et mare ceruleum, liquidis quod verberat undis

      Marmora littoreis spumea facta vadis.

45

Omnia Arimineis poteram componere terris,

      Sive velim pelagus, littora sive velim.

Vtque recordabar tenerae caraeque puellae,

      Quae fuerat patrio sola relicta solo!

Vera canis, fateor; quid enim meminisse pigebit

50

      Illius, aeternum quae decus una mihi est?

Illa animos viresque mihi roburque ministrat,

      Gloriaque haec nostri magna laboris erit.

Non ego barbaricas fudissem in littore gentes,

      Nec tantas parvo milite regis opes,

55

Ni mea lux animos subiisset et unica nostros

      Gloria, quam propter Martia bella gero.

Nec mirum, propter si quis pugnarit amorem,

      Victor erit, Marti si favet ipsa Venus.

Ipsa Venus docuit durum mansuescere fratrem,

60

      Illius auspiciis pectora turbat amor.

Illa fores aperit clausas et limina amanti

      Blanditiasque movet callida diva novas.

Illa Parin Graias victrix deduxit ad urbes,

      Cerneret ut vultus, Tyndari bella, tuos.

65

Illa Helenen docuit cupido concedere amanti

      Troiano et cautis verba tacere notis.

Omnia quae melius faciunt, quam scribere amantes

      Norunt, quam placidis facta referre modis.

At te si qua mei iam gratia tangit amoris,

70

      Scribe tuo, vates, carmina grata duci.

Quod si saepe tui reddatur epistula nobis,

      Non subeant animos taedia longa meos;

Sola nec ipsa dies superare videbitur annum

      Perpetuum, ut nunc est cura molesta mihi,

75

Quam solum placidis possum deponere Musis,

      Quas de Castalio vertice solus agis.

Cantus alit placidam dulci modulamine mentem,

      Cantus agit segetes vipereumque genus.

Pisce super curvo vectus cantabat Arion,

80

      Daedalus in clausa carmina turre dabat.

Inter et errores varios cantabat Vlisses,

      Et moriens tremulo gutture cantat olor.

Omnia carminibus prisci cecinisse feruntur,

      Illa fuit primis gloria temporibus.

85

Vera tuo nobis versu, memorande, dedisti

      Omnia, quae, vates, littera missa tulit.

Scribis enim quianam carae meminisse puellae

      Dicar et ut vires iuverit illa meas:

Tantum amor et pietas, tantum nova gaudia possunt,

90

      Atque fides, Manis quae revocare potest.

Pyramus ut vidit labenti lumine Thisben,

      Sustulit ad cupidas lumina fessa genas.

Sic ego cum memini dominae inter Martia nostrae

      Praelia, ab Infernis sum revocatus aquis.

95

Si memini faciem, faciem vidisse iuvat me;

      Si subeunt crines, gaudia nostra coma est;

Denique si teneros iactans Isotta lacertos

      Movit, habent animos brachia mota meos;

Sin oculos flexit frontemque modesta decoram,

100

      Vror, io, flammas tolle, puella, graves.

Tolle faces, Isotta, novas, Isotta, furores

      Deme, meis quaeso parce, puella, animis.

Non medicaminibus, non succo pendet amaro

      Tracta cutis, non te falsa medela iuvat.

105

Talis eras primum cum te vidisse recordor,

      Qualis es ad multos ausa manere dies.

Munera, crede mihi, tibi sunt divina tributa,

      Queis licet aeternum non periisse decus.

Aurea cui dederit divina potentia dona,

110

      Persephone exustis auferet una rogis.

Sed tamen heu timeo, ne quid tibi fata minentur,

      Inscia nescio quid mens mihi triste dedit.

Nescio quid media vidi mihi nocte parari:

      Somnia sunt animis dira voluta meis.