2. Divo Sigismundo Pandulpho Mal. Poeta scribit
Dulcis Apollineas inter mihi summa camenas
Calliope, nostrum tempus in omne decus,
Tamne diu taceas Pandulphi maxima regis
Praelia, magnanimi splendida facta ducis?
5
Qui nunc barbaricos Italis a finibus hostes
Expulit, o magna bella canenda lyra!
Sigismunde, igitur nunquam tua facta tacebo,
Italiae servas qui pia regna tuae.
Maxima magnanimi quis enim tacuisset Achillis
10
Bella? Vel insanus, dulcis Homere, fores.
Hannibalem quis non cithara cantaret eburna?
Aut cui grande decus iam sua Troia fuit?
Scipiadas duros ingratus inane iacentis
Corpus in occulto quis sinat esse solo?
15
Tene igitur sileant nostrae, fortissime, Musae,
Cum superet priscos iam tua fama viros?
Qui regem et socios captis decedere terris
Fecisti, o tantis optime consiliis.
Venerat Ausonias etenim rex barbarus oras,
20
Cui tantos animos septima regna dabant,
Antiquas gentes Ethruscaque moenia tentans,
Atque Fluentinas terruit ille domos.
Nec mora longa, iubes fulvis circumdatus armis
Tutari Hesperiam, maxima regna, tuam.
25
Vndique miles adest, primus tamen ipse frementes
Cogis equos, princeps ipse reposcis equos.
Te procul ut vidit tumulo rex unus ab alto,
Ingemit; it gelidus tarda per ossa tremor.
Sigismundus erat summis in montibus, unde
30
Spectabat liquidi littora lata maris;
Tum dulcis colles, iocunda cacumina celsi
Montis, Arimineis qualiter ante iugis.
Et similis facies cunctorum vera locorum,
Qualis et in patrio visa erat ante solo.
35
Ipsa videbatur patriae retinentis imago,
Certa ducem ad patrios velle vocare Lares.
Atque loci similis tanto permotus amore,
Tum meminit dominae forsitan ille suae.
Illa quidem patria fuerat dimissa relicta,
40
Pulchrius in toto qua nihil orbe fuit.
Ille recordatus tenerae caraeque puellae,
Suspirans forti constitit acer equo;
Atque ita pauca prius de se Pandulphius heros
Questus, cur dominam liquerat ille suam:
45
"Quid modo, siquis" ait "raperet mihi barbarus illam,
Rapta erat ut Phrygio Tyndaris ipsa viro?
Quanquam perpeterer non his Alphonsus ab oris
Duceret ad patrias praemia tanta domos.
Spes tamen in dubio est; Ethruscaque moenia tentat
50
Et pavor Ausonios occupat usque viros.
Si capit Italiam (omnipotens quod vertat in auras
Iupiter), Hesperios non feret ille duces.
Barbara gens etenim nunquam fuit ulla Latini
Nominis et nostrae gentis amica diu.
55
Sed neque vincemur, neque enim gens Itala vinci
Novit adhuc, neque enim barbara tela timet.
Exemplone prior venies, Alphonse, futuris
Gentibus, Italiae ne quis in arma ruat?
Hannibalem magnum patrias revocavit ad oras
60
Scipiades, patriae gloria tanta suae.
Et fertur magnus Gallos stravisse Camillus
Signaque de mediis hostibus ille tulit.
Ast ego postremos fundam Pandulphus Hiberos
Et veniam patriae gloria magna meae".
65
Talia magnanimus fatur Pandulphius heros,
Omnia mente movens, cuncta futura putans.
Hilva fuit contra, terra est antiqua; trecentos
Subsidio Troiae miserat illa viros,
Cum ferus Iliacos terrebat milite muros
70
Turnus et audaci moenia prima manu:
Insula fulmineis graviter quae foeta metallis
Despicit aequoreas vertice montis aquas.
Hic ubi visa loci facies aptissima pugnae,
Congreditur forti milite prima manus.
75
Sigismundus eo cunctis prae millibus unus
Ibat inaurati tergore vectus equi,
Castora magnanimum sumptis imitatus habenis,
Quique deo fuerat Cyllarus, ille viro.
Qualis ubi ad bellum veniens Mars, inclytus armis,
80
Praelia cerulea Pallade stante gerit,
Talis ubi agnovit pavitantes maximus heros,
Fertur in adversos frena tulisse viros.
Geryonemque celer, pictis qui stabat in armis,
Horridus audaci deiicit actus equo;
85
Hastaque sanguinea transfixit cuspide pectus
Armaque pulvereo vasta ruere solo.
Ingemuere omnes lacrymasque dedere secuti;
Natus erat priscis maximus ille viris.
Antiphatenque volans, quo non velocior alter,
90
Occupat et duro dividit ense caput.
Talia magnanimus primo certamina campo
Sigismundus agit, bella cruenta gerens.
Mars erat ante virum, flava comitante Minerva,
Et Venus audaci candida iuncta deo.
95
Alma Venus mentem carae meminisse puellae
Prima dedit peploque attigit ora sacro,
Ambrosiumque animo miranti fudit odorem
Illius et coram talia verba tulit:
"Magnanime heroum fortissime, nam quis adire
100
Italiam saevos perferet usque viros,
Rapturos dominamque tuam facilesque Latinas?
Barbara gens etenim talia bella gerit.
Vade age, tolle moras, magnae serva, inclyte, Romae
Moenia, serva Italos regna superba tuos".
105
Talibus illa virum dictis incendit ad arma,
Mars quoque terribili fatur et ipse sono:
"Sigismunde, viros inter fortissime primos,
Nunc iubeo cari te meminisse patris.
Ille quidem magni vel Caesaris arma referre,
110
Hectoris aut potuit maxima bella pati.
Talis ego adiutor fueram, vir magne, parenti
Pandulpho, docui quem deus arma sequi.
Numine sub nostro populos urbesque subegit.
Nunc ut ei fueram, iam tibi fidus ero".
115
Talibus incensus dictis Martisque favore,
Coepit in adversos acrius ire viros,
Praecipitansque moras regem petit ecce superbum
Turbat et armatos Marte sequente viros.
Viderat adverso venientem littore primus
120
Barbarus et nigram conspicit ille ratem,
Imperitatque trahant spumosa ad littora puppem
Ocius et celeris adiuvet aura vias,
Nec mora, conscendit paucis comitantibus illam
Ceruleasque secat turbine vectus aquas.
125
Caetera turba fugit, capitur pars maxima: captos
Sigismundus agit maximus ante duces.
"Magne triumphe veni, iam vicimus" undique miles
Clamat: "io, magnos vicimus ecce viros.
Sigismunde, decus Latiarum et gloria rerum,
130
Dent tibi Nestoreos diique deaeque dies,
Vt Malatesta prior veterum decus omne virorum,
Vt superes generis maxima facta tui".
Talia militibus celebrantur et Itala gens te
Laudat et Italiae te iubet esse ducem;
135
Imperiumque tibi miro dignatur amore,
Italiae serves quo pia regna tuae.
Iamque vale, princeps, nostrae spes maxima famae,
Pieridum custos Pieridumque pater.