1. Isotta Ariminensis divo Sigismundo Pandulpho Mal. sal.
Mollia floriferi redeunt iam tempora veris
Solvitur et liquida candida bruma nive.
Pullulat omnis ager, certant in germina vites
Effunditque suas quaelibet arbor opes.
5
Et passim gelidi laxant sua flumina fontes
Et iuga canitiem deposuere suam.
Omnia laetantur; resonant dumeta volucres
Atque suum queritur Cecropis ales Itim.
Iamque rosis hederaque comas redimita iuventus
10
Visit odoratas annua pompa vias.
Mollia iam violis nectens vaccinia vernis
Donat amatori quaeque puella suo.
Sola ego non volucres sensi zephyrosque tepentes,
Non gratam verni temporis ipsa moram.
15
Nulla ego divinis persolvi munera templis,
Nulla ego amatori florea serta meo.
Sed lacrymis implere sinus, sed plangere pectus,
Sed madidas fas est ungue notare genas.
Nam duce quae possim caro mihi tristis adempto
20
Gaudia, quos moesta fingere mente iocos?
Tu nostros tecum risus, tu gaudia solus
Verque meum tecum, rex animose, rapis.
Ah ferus et nimium teneris ferus ille puellis,
Qui assuevit Latias primus ad arma manus!
25
Perpetuis certe dignissimus ille catenis,
Aut cadere inventa dignus ab arte fuit.
Primus hic humano violavit sanguine leges
Et vi tentavit quod rationis erat.
Tum primum posito signata est limite tellus,
30
Protinus et duris sollicitata viris.
Quaeque videbantur vix cognita piscibus ante,
Mox freta sunt cupidis pervia facta viris.
Tunc etiam validis armatae moenibus urbes
Discordesque nimis in fera bella manus.
35
Hinc mihi tu, regum clarissime, nuper ademptus,
Et lacrymae et gemitus venit abinde meus.
Nanque lacessitus peregrinis nuper ab armis
Occlususque tuam flagitat Arnus opem.
Impiger ipse volas, volucri neo segnior aura
40
Effugis amplexus, rex generose, meos.
Non te noster amor, non te mea movit imago,
Qua possent, videant, illacrymare ferae.
Hei mihi qualis eram cum te moribunda viderem,
Vt strueres fortes mox abiturus equos.
45
Nam galeas conis hi nobilitare superbis,
Hi phaleras, clypeos hi renovare cavos.
Hinc alii patulis tentoria tendere velis,
Secura aestivum mox subitura canem.
Telaque barbaricum nova mox hausura cruorem
50
Diversis alii pingere imaginibus.
Tu vigil instabas operi rebusque superbis:
Mente, oculis praesens rebus ubique tuis.
Iussa dies aderat mihi te raptura, supremum
Sollicitumque morae quae tibi tempus erat,
55
Et tuba iam lato discreverat agmina campo:
Hinc pedes atque illinc splendidus ibat eques.
Tum memini nostro nectens pia brachia collo
Et lacrymans dixti "cara puella, vale".
Nil nisi singultus potui tibi reddere; sed mens
60
"Sis felix" inquit, "sis memor usque mei".
Inter mille viros fueras spectabilis unus,
Inter ut ipse suos maximus Hector erat.
Et bene si vidi, bene si tua colla notavi,
In vultus novi saepe reflexa meos.
65
Non aliter laedunt fugientis spicula Parthi,
Lumina quam tua tunc pectus iniqua meum.
Iamque acies nostros effugerat omnis ocellos
Quodque videretur nil nisi pulvis erat:
Tunc gemitus coepere mei, tunc corpore toto
70
Collapsam famulae sustinuere meae.
O dolor, o rebus fortuna inimica secundis,
Quam cito quod dederas sponte, proterva rapis!
Ergo ut opem ferres populis animosus Ethruscis,
Sum tibi cum patria sola relicta tua.
75
Aemula plus tandem superandi gloria Gothi,
Quam lacrymae, gemitus quam valuere mei.
Scilicet assuetam sperasti posse dolorem
Et desiderium mitius usque pati.
Nam didici primis hoc unum semper ab annis,
80
Absentem frustra saepe relicta queri.
Vix bene me noras, ego te, cum parvula primum
Militiae sensi serpere damna tuae.
Picenum memini cum rex vastabat opimum
Sfortiadumque amplas Marte premebat opes
85
Et desperatis cedebant undique rebus
Sfortiades: spes his sola superstes eras.
Me patriam natosque et caras deseris urbes
Et socero auxilio, dive, futurus abis.
Ille etiam populis quondam stupor omnibus unus,
90
Quo Perusina diu terra superba fuit,
Romanas acies dux Piceninus agebat
In soceri et cladem protinus ille tuam.
Impune hunc fama elatum rebusque secundis
Ausus erat nemo sollicitare prius.
95
Ausus es unus et hic tantis occurrere factis,
Parque animo tanto, par quoque Marte duci.
Te duce nunc etiam montisque cacumina Lauri
Sanguineque hostili Scarpacis ora rubet.
Vix bene Piceno sedatis margine rebus
100
Inque vicem caesis vix bene foederibus,
Ecce autem Venetos Anglum vexare Phylippum
Et tentare aditus, nuncia fama refert.
Illicet accinctus labentem pergis amicum
Et mira tantas comprimis arte minas.
105
Hoc demum tantis restabat, dive, periclis,
Hoc gestis unum, rex animose, tuis,
Solus ut auderes populos invictus Ethruscos
Fulcire et tantos deseruisse Lares.
Iam quotiens bello populos fortuna lacesset,
110
Herculeum quotiens terra parabit opus,
Ad te perfugient reges populique potentes,
Sic iam perfidiae publicus ultor eris.
Nulla reor tandem sine te iam bella gerentur,
Auxilio dabitur vincere cuique tuo.
115
Amphitryoniades per mille pericula tandem
Ad Superos perstans sic sibi stravit iter.
Ille tibi Euristeus oriatur et altera Iuno,
Imperiis quorum non adeunda petas.
Ista quod indomitae si stat sententia menti,
120
Aeternum ut cupias Martia bella sequi:
Quin potius sumptis imitabor Amazonas armis
Et tua peltato pectore signa sequar,
Scilicet ut quondam mediis in millibus ardens
Praestabat fortes Penthesilea viros.
125
Nec cecidit bello non ulta Camilla Latino
Et plures, quarum nomina multa legis.
Cur ego ab exemplis ausim non praelia tantis?
Te mihi quid verear bella subire duce?
Nec, duce te, horrescam torpentis frigora brumae,
130
Nec fugiam Icarii signa proterva canis.
Quod si bella geri placeat, dux magne, tibi uni
Et sine me fortes vincere Marte viros;
Parce, precor, certis propius te offerre periclis,
Tempore tum moneo quaere redire brevi.