Basinio da Parma Isottaeus 2, 9

Testo base di riferimento: F. Ferri, 1925

Cura dell'edizione digitale: Michela Naccari


9. Sigismundus Pandulphus Mal. divae Isottae salutem

Diva puellarum cunctis Isotta diebus

      Atque animi semper maxima cura mei,

Fixa meis semper spes invidiosa medullis,

      Quantum Neritio Penelopeia viro,

5

Non ego discedens volui quae dicere plura,

      Ausus eram ante oculos cuncta referre tuos:

Omnia quae melius referat tibi epistula oportet,

      Nuncia quae curas molliat una tuas.

Nam quod sollicita es maturi morte parentis,

10

      Qui senior campos venit ad Elysios:

Parce, precor, crines turbare et eburnea colla

      Laedere et indignis ora secare notis;

Parce, precor, mea lux, lacrymis corrumpere ocellos

      Atque tuas largo rore rigare genas.

15

Andromache fratres carumque animosa parentem

      Flevit et extinctam sola relicta domum;

At postquam Hectorea surgebat gloria dextra

      Scilicet et Danaas praecipitabat opes,

Cuncta repensabat coniunx carissima tantis

20

      Laudibus amissae damna priora domus.

"Tu mihi" dicebat "coniunx, carissima mater,

      Tu genitor, tu vir, tu mihi frater eris.

Dum tua magnorum videam monumenta laborum,

      Fortunae satis est mollior aura meae.

25

Dum freta prona bibent Xanthum Simoentaque magnis

      Fluctibus, aeternis flumina gurgitibus,

Nomen et Hectoreum decus immortale manebit,

      Dum polus aetherea pascet in astra plaga.

Te propter, coniunx, fama Thebana manebit

30

      Andromache nullis perdita temporibus".

Flevit et amissum Lyrnesia propter Achillem,

      Nec potuit lacrymas comminuisse suas.

Illa prius fratres tris, ah, patriamque domumque

      Viderat herboso procubuisse solo,

35

Sanguineaque domum foedatam caede puella

      Heu misera in tantis una relicta malis!

Haec tamen invisi quondam solamen Achillis

      Lene tulit tanti praeda superba viri;

Nec fuit indignum magnas consurgere in iras

40

      Atridemque minis Aeacidemque manu.

Illa nihil patriam amissam fratresque virumque

      Curabat flammis capta puella novis.

Sed solum Aeacidem semper cupiebat, ut esset

      Praeda bis in longis saepe voluta malis.

45

Ah quotiens fertur furtim voluisse reverti

      Et niveum castris exposuisse pedem!

Nec minus insidias, quas forte tetenderat hostis,

      Femineis nimium pertimuisse animis,

Nonnunquam observans, custodes cauta tueri,

50

      Qua possit variis decipere ante dolis.

Interdum toto suspiria longa premebat

      Pectore et in vultu gaudia falsa dabat.

Haeccine curabat patriam amissumve parentem,

      An potius cari pectora nota viri?

55

Andromaden fama est religatam cautibus altis

      Persea mirandis dissoluisse modis.

Hanc pater et genitrix scopulis intendit iniquis,

      Digna quidem alato praemia tanta viro.

Illa virum, nullos potuit laudare parentes,

60

      Nec Cephi tanti regia magna fuit;

Tutaque debebat tam iusto cuncta marito,

      Qui dederat subitae monstra marina neci.

Liquit et Oeten sumptis Medea venenis,

      Aesonidem patriis praeposuitque bonis.

65

Teque ferunt acta quondam, Minoi, relictam

      Maxima Cecropiae sarcina visa rati.

Non te Pasiphae, non te Gortynia tellus,

      Non tenuit cari regia magna patris.

Quin etiam Aegidae clavamque modumque dedisti

70

      Filaque per curvas saepe reducta domos.

Ille dolum tendens chlamydem per cornua fratris

      Implicat et durum spargit in ossa caput.

Tune igitur poteras praeponere Thesea fratri,

      Cui soror insidiis anteferenda fuit?

75

Tale nihil, mea spes, caro molita parenti,

      Venisti in nostros magna puella sinus.

Quod si forte pater longos impleverat annos,

      Flenda tibi non est debita Parca senis:

Cui data si fuerat fati iam meta futuri,

80

      Non erat haec longos quippe datura dies.

Et labor atque cadens in deteriora senectus

      Sollicitat laesos nam quota turba senes.

Infelix Priamus circum sua moenia tractum

      Vidit Achilleis Hectora curvus equis.

85

Quam satius fuerat primum periisse parentem,

      Quam nati ante oculos corpora versa sui!

Vidit et Antilochum tam multos Nestor in annos

      Servatus Phrygia procubuisse manu.

Quam mallet Lapithum bello cecidisse superbo,

90

      Aut Meleagraeo praecipitatus apro.

Te divam terris liquit pater optimus; o quam

      Terque quaterque tuo numine laetus obit!

Ille vel aethereis pro sedibus astat et unam

      Progeniem iactat te procul esse suam.

95

At te si nequeant cari benefacta parentis

      Mulcere, o cunctis digna puella bonis,

Hoc mihi da meriti solidum, pulcherrima, si quid

      Noster amor fidi pignoris instar habet:

Ne lacryma, flavos manibus neu scinde capillos,

100

      Neve tuas fletu sparge, puella, genas.

Aut si perpetuo sedet indulgere dolori,

      Credere me semper posse dolere velis.

Dii melius iubeant, nec nos moerore teneri,

      Quos iuvat aeternum desidiosa Venus.

105

Quare si cupidum, mea mens, non spernis amantem,

      Fac modo sollicito pectore moeror eat.

Quod si, diva, facis, dum me mea vita manebit,

      Dum mea vitalis spiritus ossa reget,

Ingentis referam tanto pro munere grates,

110

      Per Martem iuro bellaque agenda mihi:

Bella quibus nostri totum fama occupat orbem,

      Et decus et magnis gloria digna viris.

Nulla puellarum te clarior inde futura est,

      Nec tantum nomen Tyndaris ipsa feret,

115

Nec tantas laudes Pelopis laetissima coniunx

      Victa per incertas Hippodamia rotas.

Iamque vale incinctae vultus, Isotta, Dianae

      Aequalis, sanctas inter habenda deas.