6. Poeta ad divum Sigismundum Pandulphum Malatestam.
Quanquam, dive, tuas cupio qui demere curas,
Ipse pari indigeam non minus aeger ope,
Me tamen haec pietas tibi scribere pauca coegit
Et fidei suasit gratia longa meae.
5
Non quia posse tuum sperem sedare dolorem,
Nec penitus lacrymas reiicere inde tuas.
Non fuit haec caris tantum communis amicis,
Civibus aut merito dira procella tuis;
Non Malatestigenas spectat iactura nepotes,
10
Non solum moestum spectat et ista patrem:
Flebilis ast istos deflevit Isauria casus,
Nec Ligures lacrymis abstinuere piis.
Isotta siquidem soboles ut digna parente,
Sic erat illustri digna futura patre.
15
Non poterat tanto conceptus sanguine nomen
Obscurum Latio ferre sub orbe puer;
Nec Malatestarum quisquam de gente nepotum
Indole vel tantum spe superasset avos.
Talem igitur, princeps, merito deflemus ademptum,
20
Qui mihi spes fuerat, fama futura tibi.
Sed iam parce suum lacrymis violare sepulcrum
Et fletu Manes sollicitare pios.
Si quis enim (quod et ipse reor sit) lumine cassis
Sensus inest, gemitus heu dolet ille tuos.
25
Vt sua mortali resoluta est carcere, felix
Mox est ad Superos vita relata deos.
Illic aeterna iam pace beatior, illic
Iam fruitur propriis invidiosa bonis.
Iam sanctis admixta choris, comitata Roberto
30
Fratre tuo, Superis porrigit usque preces.
At vero quanvis tumulo claudatur acerbo
Corpus, habet natus vivat hic unde tuus.