Basinio da Parma Isottaeus 2, 4

Reference basis text: F. Ferri, 1925

Editing of the digital edition: Michela Naccari


4. Patris Isottae ad eam dissuasio amoris

Qualis Agenoridi funestum munus amanti

      Cum daret armatus Iupiter igne manum,

Talis Arimineam nuper devectus ad urbem,

      Sollicitor precibus, filia cara, tuis.

5

Cogor enim, sic me stimulis constringis amaris,

      Invitus votis moriger esse tuis.

Cum tamen illa petas, quae, si tu sanior esses

      Et saperes, essent non cupienda tibi,

Audacem pietas fecit te nostra, subinde

10

      Ausa es et illicitis me rogitare modis.

Primum scire velim, si patrem iusta petebas,

      Vnde tibi iusti causa pudoris erat.

Non facile rebus pudor immiscetur honestis,

      Seque ipsum prodit, quem pudet ore loqui.

15

Ex me tu veniam nunc demum quaeris amandi,

      Vt quod sponte prius feceris, ipse probem.

Dum mens sana fuit, monitis dum fixa tenendis,

      Implorare meam debuit illa fidem.

Plaga recens melius curas admittit amicas,

20

      Quam quae per longas tabuit ante moras.

Nunc dare consilium, certam nunc vertere mentem,

      Nunc adhibere tibi sero paramus opem.

Non minus et tumido sero succurrimus amni,

      Obice cum fracto lata per arva furit;

25

Quaeque manet multam nunc populus alta securim,

      Iam frangi potuit virgula parva manu.

At nisi spernis adhuc monitus, Isotta, paternos,

      Si mens auxilii est consiliique capax,

Si superat primae tibi spes et cura salutis,

30

      Atque tuum potis es hinc revocare gradum;

Crede locuturo tibi pauca, sed apta, parenti,

      Aude animum dictis credere, nata, meis;

Corrigere et potius studeas delicta tuumque

      Errorem, mores quam tueare malos.

35

Nec tibi iamprimum fato quem credis amorem

      Crede nec astrorum conditione datum.

Nam quaecunque agitis, quaecunque audetis amantes,

      Cuiusque ex proprio provenit arbitrio.

Principio rerum libertas omnibus una est,

40

      Arbitrioque hominis fasque nefasque datum.

Tum duplex via, quae porro se scindit in ambas:

      Felices dextrum qui tenuere latus!

Nam tu quem pharetris armatum scribis Amorem

      Cladis et auctorem quem canis esse tuae,

45

Quem tu victorem iam rere hominumque deumque,

      Hunc turpi fictum crede favore deum.

Nanque suo sceleri indulgens obscena libido

      Hunc falsi titulum iussit habere dei.

Libera peccandi miseris sic visa potestas,

50

      Si falso tegeret numine crimen amor.

Quin alas humeris pinxit delira vetustas

      Atque oculos velum nexuit ante suos:

Scilicet ut caecos dux caecus obiret amantes

      Praestaretque omnes hic levitate deos.

55

Cur tamen o tenues raro subit ille Penates?

      Illautas spernit cur tamen ille dapes?

Crede mihi, cedunt ea moribus arma pudicis,

      Nec laedunt castos aurea tela sinus.

Mollia pestiferas admittunt ocia curas

60

      Et vulnus facile qua data porta subit.

Da mihi quam genitor turri servabat in alta:

      Aureus in falso non cadet imbre deus.

Quod nisi dives erit, quae plumis lusa puella est,

      Excutiet falsum protinus illa Iovem.

65

Nec Tros hospitium violasset adulter amicum,

      Si ponat cultus Tyndaris ipsa suos.

Parce tuis squamas intexere vestibus aureas

      Et calamistratas excoluisse comas;

Disce supercilium vitta cohibere pudica

70

      Et nimium lautis abstinuisse cibis;

Colloquium tanquam pestem fuge, nata, virorum:

      Sic venia poteris non eguisse mea.

Digna quidem, fateor, te sors invitat amori,

      Maiorique fuit dignior illa vice.

75

Non genere, aut animo, non claris novimus armis,

      Non Sigismundo quem probitate parem.

Et laesa fueras si virginitate notanda,

      Rege sub hoc poteras esse notanda minus.

Attamen ut facile primo furit impete regum,

80

      Sic cito non stabilis, filia, cedit amor.

Nullus amat tandem, nisi spe suadente, puellas,

      Et castas, si qua est, quilibet odit amans.

Illa placet, nimium lacrymis quae credula fictis

      Admisit blandas obsequiosa preces.

85

Fallaces demum lusae novistis amantes,

      Tunc venit in vestros sera querela procos.

Oppressum sero queritur deserta pudorem

      Et frustra surdo scribit Elyssa viro.

Minois patriam carosque insana parentes

90

      Prodidit et fratri struxerat ante necem,

Scilicet ut soli vecors pareret amanti

      Fleret et ignotis inde relicta vadis.

Lemnias aegra suos sero culpavit amores

      Vidit et Aesonidem prorsus abesse suum.

95

Phyllida Demophoon, Briseida liquit Achilles,

      Illis perpetuam pactus uterque fidem.

Et Phrygius nympham mox Troada sprevit adulter,

      Vt sibi coniugii spes data certa novi est.

Denique nullus amor, nisi quantum blanda voluptas,

100

      Durat: avet semper res furor ille novas.

Has igitur curas, istam precor exue mentem;

      Nam nunquam ad mores est via tarda bonos.

Quod si certa sedet captae sententia menti,

      Vt lapsum nequeas iam revocare gradum,

105

Mille tibi falsis linguas instare susurris,

      Mille oculos credas invigilare tibi.

Officio tu vince nefas factisque loquaces

      Comprime: tu soli quaere placere duci.

Denique, nata, velis sic esse fidelis amanti,

110

      Perpetuam illius quo mereare fidem.