2. Poeta divae Isottae Ariminensi sal. dicit
Salve iterum cunctis praelata Isotta puellis,
Maxima nata tuis gloria temporibus,
Deliciae merito ducis et solatia nostri,
Laudibus est cuius iam mea musa minor.
5
Quae tibi iam forma, iam vita moribus arte
Quaeve tibi ingenio par erit Italia?
Tyndaris illa quidem specie tibi, carmine Sappho,
Penelope cedet moribus ipsa tuis.
Ausa es tu rerum scitari femina causas
10
Verbaque Socraticis vix adeunda viris.
Nunc primum, fateor, perlecto carmine sensi
Deficere ingenium, docta puella, meum.
Et poteram, nisi nostra tuo sententia iussu
Cogatur, tanto conticuisse loco.
15
At quoniam sic diva iubes, ego iussa subibo:
Nam parere meum est, imperitare tuum.
Malo tibi ignarus rerum quoque, diva, videri,
Quam minus ah votis moriger esse tuis.
In primis igitur non his assentio, qui cor
20
Esse animum, cerebro qui vel inesse putant;
Sanguinis aut fusam circa praecordia massam,
Aut animum penitus qui statuere nihil.
Nam si, corporeus, penes aut praecordia sanguis
Est animus, fuso sanguine nullus erit.
25
Si nihil, unde igitur tot humatis thura quotannis?
Vnde tot illustres cernimus exequias?
Si penitus qui iam vita excessere perissent,
Incassumne preces et benefacta forent?
Magnanimi nunquam morti se sponte dedissent
30
Hi qui pro patria iam cecidere sua.
Principio nosti per se quaecunque moventur
Nescia principii nesciaque esse modi.
Quod vero externis agitatur motibus, illud
Haeret, ubi motor non agit ipse suus.
35
Quodque agitur per se, se nunquam deserit; ut quod
Principium nunquam noverit ante suum.
Se movet hic per se nulloque agitante movetur;
Coepit et ut nunquam sicque perennis erit.
Corporis ut moles animis est omnis adempta,
40
Iuditio vivunt hi sine fine meo.
Mensne eadem maneat tristi compage solutis,
Vt reor, est paucis explicuisse datum.
Respondere canit curasque aequare Sichaeum
Coniugis Aonio carmine Virgilius.
45
Ergo aliquid post fata sumus, vitaeque prioris,
Quisquis habet, memores vivimus usque, locus.
Nam potare animas Lethaei oblivia fontis,
In formas demum quis putet ire novas?
Non mihi Pythagoras hoc unquam suaserit auctor,
50
Sit licet in raris nomen in orbe suum.
Divinos animos caelesti ab sede profectos
Communes brutis noluit esse Deus.
Sive igitur sero, seu te prius atra capessant
Fata, coles regem tempus in omne tuum.