9. Sigismundus Pandulphus Mal.
divae Isottae Ariminensi salutem dicit
Quis neget eventus portendere somnia veros?
Praescia venturi quis neget illa mali?
Quis sine processu neget apparere maligno
Luctiferos nocte concubia Lemures?
5
Languida iam nuper dederam mea membra quieti,
Quom late somno corpora fessa silent,
Iamque emensa suum cursu breviore laborem
Luna revertentem fugerat alba diem:
Ecce mihi visa es fusis astare capillis
10
Livida vix tollens lumina tristis humo,
Discolor et nulli credenda Isotta; sed aegra
Et quanvis esses pallida, pulchra tamen.
Et prior "o" dixti "carae succurre puellae,
O vitae, princeps, maxima cura meae !"
15
Protinus exurgo turbatus pectore toto,
Nam facile credit quae timet omnis amans.
Admitto lucem, iam lux erat orta, fenestris:
Hei mihi non solitis lux erat illa modis!
Caligoque polum totumque obsederat axem;
20
Sol erat, ut dubites lunane solne foret.
Nec sacer horrendo compescuit omine vocem
Praesagam tanti corvus ab aree mali.
Vix erat instantis pars sexta exacta die, cum
Tristis adest cladis nuncius ecce meae
25
Et vix haec nobis lacrymis expressit abortis:
"In dubio vitae pene puella tua est;
Febris enim vicibus moribundam torquet amaris
Scilicet et toto pectore flamma furit".
Quid poterat dempta mihi tristius addere morte?
30
Mors etiam potuit fellis habere minus.
Heu heu quos gemitus, heu quae suspiria nobis,
Heu quos singultus attulit illa dies!
Quid facerem? Pacto poteram te visere nullo,
Nec poteram vultus ire videre tuos;
35
Regis enim Alphonsi felicia dum sequor arma,
Non potui patriae regna videre meae.
Et quoniam, ni fallor, erit mihi tardior istuc
Accessus, fungar qua datur aeger ope.
Absentem pro me te viset epistula saltem,
40
Littera sermonis nuncia fida mei.
Quod iam, si qua meae spes est tibi certa salutis,
Te precor o, si quid te benefacta iuvant,
Restitui primae cura te, Isotta, saluti;
Effice quo valeas, cara puella, rogo,
45
Itala ne tanta tellus privetur alumna,
Cuius non habuit, non habet illa parem;
Neu commune decus fleat omnis Isauria, neve
Vrbis Arimineae gloria tanta ruat.
Tu quoque, cui medicas invidit Iupiter artes,
50
De secto matris ventre revulse puer,
Ipse fave et nostrae tandem succurre puellae;
Tuque adhibe medicas, Phoebe superbe, manus.