Basinio da Parma Isottaeus 1, 7

Reference basis text: F. Ferri, 1925

Editing of the digital edition: Michela Naccari


7. Sigismundus Pandulphus Malatesta Poetae

Reddita nuper erant tua nobis carmina: sensi

      Te simul ingenium sollicitare meum;

Nam quod scire cupis, nullus iam nescit et olim

      Certior ardoris factus es ipse mei.

5

Sed quoniam sic ipse petis, sic sedulus instas,

      Vt cogar precibus moriger esse tuis,

Nota quidem fabor, sed non indigna relatu

      Grataque plus animo mox repetita meo.

Moribus ipsa meum divinis movit amorem

10

      Isotta et rapuit me in sua vota prior,

Quem super aetatem probitas servavit et auxit

      Formaque cum longa non reprehensa fide.

Nondum maturis aetas adoleverat annis,

      Lanugove meas presserat ulla genas;

15

Illam ego cum toto complectens pectore dixi

      "Sola quies nostrae curaque mentis eris".

Nam licet et teneris tunc esset inutilis annis,

      Indole vel magnas praestitit illa deas;

Dulychiamque suo potuit sermone carinam

20

      Sistere et iratum conciliare Iovem.

Lumina cumque forent caelestibus aemula flammis,

      Et quanvis essent dulcia, casta tamen.

Ergo illi tota iam tum me mente dicavi

      Et statui votis vivere velle suis.

25

Nec spes vana fuit, siquidem crescentibus annis

      Admisit nostras officiosa preces;

Moxque puellarum dulces gratissima curas

      Aequavit parili semper amore meas.

Ac sic ex animis facta est mens una duobus

30

      Mutuaque ex illo tempore facta fides.

Est igitur mea sors plus illi obnoxia; primum,

      Quod vice me dignum duxerit esse sua.

Cumque forent multi specie regnoque potentes

      Atque mihi generis conditione pares,

35

Vna sed Ausoniis forma foret inclyta terris,

      Vna quidem multis sollicitata procis;

Me tamen e multis delegit amantibus unum,

      In cuius sese traderet illa fidem.

Ergo ego cum tantos inter sim primus amantes,

40

      Iuditio felix factus et ipse suo;

Debeo plura sibi, nam quod natura negabat

      Perficere in nobis, est suus ausus amor.

Nanque meum ingenuas animum traduxit ad artes

      Et mea Castaliis ora rigavit aquis.

45

Carminis hinc primum, citharae hinc mihi cognitus usus,

      Hinc mihi cristati nobile Martis opus.

Ausus enim quotiens sum clausum moenibus hostem

      Comminus intrepida sollicitare manu,

Hostiles quotiens ausus turbare cohortes,

50

      Sum ratus Isottae posse placere meae.

Sic deus audacem cursuque animoque puellam

      Hippomeni, optato iunxit et ille thoro

Trosque pius fortes animosior ibat in hostes,

      Cederet ut votis regia nata suis.

55

Nostra igitur, si qua est, illi est obnoxia virtus,

      Pendet et a meritis laus mea tota suis.

Illa mihi ingenium vires animumque creavit

      Et dedit in raris nomen habere meum.

Ex paucis igitur tu collige plura, nec ausis

60

      In dubium posthac reddere nota satis.