Basinio da Parma Isottaeus 1, 6

Reference basis text: F. Ferri, 1925

Editing of the digital edition: Michela Naccari


6. Isotta Ariminensis Poetae salutem dicit

Hesterna dum luce novis spatiarer in hortis,

      Quos patria princeps sepsit ab urbe meus,

Inque vicem pro more fidem quereremur amantum

      Falsaque consueta iurgia nequitia;

5

Ecce autem nobis, nihil opportunius illis,

      Redduntur tabulae, dive poeta, tuae.

Vnus ad unanimes cum foenore scribis amantes,

      Nam mensura dati quaeritur inde duplex.

Abs te quippe simul data nuper epistula nobis

10

      In reditu comites attrahet una duas.

Nostra prior veniet, nam prima lacessor et ipsa

      Natura hic sexus dicitur esse loquax.

Nostri igitur causam primum scitaris amoris,

      Tanta fides demum coeperit unde prius.

15

Hoc poteras quanvis vel me tu scire tacente,

      Dum tamen haec paucis eloquar, ipse vaca.

Vix utero fueram vitales missa sub auras,

      In matris funus lata puella meae,

Parvula cum parvum poteram qua mente colebam,

20

      Inque meo solus pectore semper erat.

Paulatim, ingenio mox et crescentibus annis,

      Cum nostro semper tempore crevit amor.

Iam mihi tum faciem flavosque ornare capillos

      Et mihi sola fuit cura placere sibi.

25

Protinus accessit plenis maturius annis

      Iuditium et flammae tunc patuere meae.

Tum penitus caluere animi, tum pectore toto

      Exarsi et caecis ignibus usta fui.

Ille vel auratas si moliretur habenas,

30

      Spumanti exultans ille placebat equo.

Ille vel adversis occurreret aureus hastis,

      Iuditio cunctos praestitit ille meo.

Illa, quid inficier, facies me perdidit estque

      Plus oculos aequo saepe morata meos.

35

Nec minus et generis decus et sua maxima virtus

      Famaque iam mentem moverat ante meam.

Ille meos contra praesenserat improbus ignes.

      Quis queat Idaliam dissimulare facem?

Mutua certatim sic coepit pestis utrinque,

40

      Mutua sic finem non habitura fides.

Iamque Iolem, Thisben, iam fama tacebit Elyssam

      Et si quas aetas extulit ulla prior.

Plura igitur tanto debere fatebor amanti,

      Quam contra merito debeat ille mihi;

45

Officio nam parta suo est mihi fama perennis,

      Factaque sum celebris carmine sola suo.

Cumque forent animo multae formaque puellae,

      Quae possent magnos nempe movere deos,

Sola tamen semper placui sibi solaque cultu

50

      Dignaque deliciis sum sibi visa suis.

Quin etiam vultus liquido deduxit electro

      Et struxit cineri vana sepulcra meo,

Scilicet ut veri sic munus obiret amantis

      Et tibi, posteritas, mortua nota forem.