1. ad Vgolinum Verinum
Felix quem suavi tangit Cypris aurea cura,
Mitior et solito cui venit ipse puer.
Iam, memini, teneros mandabas versibus ignes,
E lacrimis inerat multa litura tuis.
5
Blanditiae molles et tunc tibi maxima cura,
Flammea, materiam nequitiaeque dabant.
His dolor immixtus fuerat persaepe tabellis,
Spes brevis et semper longus ubique pavor.
In Venerem et puerum, lacrimis cogentibus ipsis,
10
Impia non parvo verba furore dabas;
At rursus blandis ubi te aspiciebat ocellis,
Lenior et solito Flammea mitis erat,
Vota precesque deis et tura Sabaea dabantur:
Augebant titulos carmina digna suos.
15
Abfuit alma procul tua Flammea: pectora cura
Tuta carent, et spes plena timoris abest.
Et siquid cantas, hoc totum Palladis, illud
Delius a docto vindicat ore sibi,
Aut nemora aut silvas laudas fontesque Dianae,
20
Nympharum turbas, Pieridumque choros,
Cuncta refers elegis non discordantia nervis :
Solus cum blanda matre Cupido deest.
Quod non parva deis iniuria redditur: ambo
Sunt vati faciles et tua vota iuvant.
25
Ah, ne blanditias, praesentia numina divum,
Desere: sunt numeris apta, Verine, tuis
Flammea iam rediit, redeant in pectore curae,
Et suavis redeat qui fuit ante calor.
Aspice quam miti tua dum vestigia lustrat
30
Lumine te et grato suscipit ore dea;
Nam dea vel prorsus comes est credenda Dianae:
Seu dea sive comes carmine digna tuo est.
Haec dedit ingenium; memini: laudare solebas,
Quod tibi discendi causa fuisset amor.
35
Si dedit ingenium, si Phoebi contulit artes,
Cur sibi, quae dederit sponte puella, negas?
Redde precor meritas laudes, amplectere digno
Carmine: felices Di tibi semper erunt;
Sin minus, et Veneris saevique Cupidinis iram
40
Iam tibi difficiles blanditiasque time.
Quique hilaris nuper potuisti et vivere felix,
Olim semper eris tristis et aeger amans.