Cristoforo Landino carmina varia, 8

Reference basis text: A. Perosa, 1939

Editing of the digital edition: S. Di Brazzano


8. ad eundem

Nobilitas prisco si forte a sanguine surgit,

      Quod gravis usque tamen Stoica secta negat,

Quis te plura tulit ramoso in stemmate, Bembe,

      Nomina vel plures enumeravit avos?

5

Sunt alii, patriae qui si moderentur habenas

      Publica vel populi munera magna gerant,

Sese Troiugenas et Cadmi semine natos

      Cecropiumque putant exuperare genus.

Sed si prima urbis Venetae repetatur origo,

10

      Quae latum imperium saecula longa tenet,

Nunquam Bemba manum domus a temone remisit,

      Sed semper dubiis addita consiliis.

At si sola potest virtus, nihil indiga rerum

      Fortunae, quemvis nobilitasse virum,

15

Socrate iam gradibus convincam iudice Bembum

      Omnibus exactum nobilitatis opus.

Namque illi est animus generoso incoctus honesto,

      Quod sibi doctrina, quod sibi more parat.

Nam docilis subiens dudum penetralia sanctae

20

      Naturae, ad verum iam sibi fecit iter.

Hic salibus lepidus variis, huic ore rotundo

      Grandibus in rebus grandia verba sonant.

Publica si dubio tractantur munera casu,

      Atque opus est celeri mente praeire malum,

25

Ingenii velox magni miramur acumen,

      Rebus in ambiguis consiliumque grave.

Non aurum Xerxis, Siculi non monstra Perilli

      Sperent robusto corde movere fidem;

Sirenas contra clausit nec firmius aures,

30

      Cuius ob ingenium Pergama celsa iacent,

Atque voluptatum illecebras, Bernarde, dolosas

      Et dirae Circes noxia philtra fugis.

Sed nullum est maius generoso in pectore signum

      Musarum sacros quam coluisse choros.

35

Nam, quem Pegaseo lavere in fonte sorores,

      Ad gremium summi subvolat ille Iovis,

Terrenasque odit labes, raptatur amore

      Caelestum, et patrias gaudet inire domos.

Neve novum aut vilem iam, Bembe, putabis amorem:

40

      Nil magis antiquum, nobiliusve nihil.

Ante etenim caelos et clari sidera mundi

      Stabat amor servans atria summa Dei.

Et si quos habeat genitores forte requiris,

      Forma parens illi est, et pater ipse decor.

45

Te sine, dulcis amor, rerum natura creatrix

      Nil agit, artifices nec movet illa manus.

Te duce, mortales imi licet infima mundi,

      Heu, procul a patriis sedibus antra colant,

Caelestis quoniam sunt haec simulacra decori,

50

      Pulchrum adamant, siquid Daedala terra tulit.

Spiritus est homini superorum incensus amore,

      Et cupit aeterno ponere fonte sitim.

At loca dum silvae peragrat tenebrosa profundae,

      Nec caelum in tanta cernere nocte valet,

55

Quae terrena sui genitoris imagine fulgent,

      Haec amat, haec summi sunt simulacra boni.

Sic tu quam primum vidisti, Bembe, Ginevram,

      Caelesti lapsam credis adesse choro.

Et certe aut diva est, aut munus tale deorum,

60

      Quale hominum generi saecula rara ferunt.

Nempe caput Pallas dedit, et Venus aurea crines,

      A radiis oculi sunt sibi, Phoebe, tuis.

Iuppiter impressit clementi in pectore castum

      Propositum et sanctae iura pudicitiae.

65

Cornibus at demptis faciem Semeleius affert,

      Et Charites deceat, quod facit, omne iubent.

Dulce loqui dulci risu ingenuoque pudore

      Mercurius facili sidere, Bembe, dedit;

Nam pudor et risus coeunt sic viribus aequis,

70

      Vt rubeat fulgor, fulgeat ore rubor.

Hinc radii veniunt oculos qui luce retundant,

      Quique urant flammis mollia corda suis.

Talis enim fulgor, qualis percussa nitenti

      Gurgite de Tyrio purpura sole micat.

75

Vni igitur cedit generosum pectus amori,

      Nobilibusque animis imperat unus amor.

Absit amor, nullae poterunt cohibere catenae

      Nobile cor nullis viribus impar erit.

Verum sponte sua sequitur meliora monentem,

80

      Pulchrum amat; in pulchrum nam rapit altus amor.

Quid, mala si mandent? Non, si ruat arduus aether,

      Parebit; quoniam turpia vitat amor.