Cristoforo Landino carmina varia, 7

Reference basis text: A. Perosa, 1939

Editing of the digital edition: S. Di Brazzano


7. ad eundem

Non desiderio tali concussa Thoantis,

      Cum subito Argoam vidit abire ratem,

Nec tantum doluit Phrygio delusa marito,

      Cum lucem dura fugit Elisa nece,

5

Nec tulit Actaeam gravius discedere classem

      In frondes Phyllis mox abitura novas,

Atque tuo deflet discessu, Bembe, Ginevra,

      Et queritur surdos in sua vota deos.

Heu, surdos sua vota deos contemnere luget,

10

      Orbari et castis Bencia delitiis.

Delitias, ah, maesta pias sanctumque furorem

      Nunc nimium celeri luget abire fuga.

Sed tamen excelsi testatur numen Olympi,

      Si qua fides sanctae est, Bembe, pudicitiae,

15

Se nunquam memori moturam pectore Bembum,

      Nestoreos annos vixerit ille licet.

Ergo ibis, caros felix visure propinquos

      Et dulcis natos coniugiumque pium;

Nam tandem exacto patria consistere lustro

20

      Sede tibi, magno munere functe, datur.

Tu tamen infixum generoso in pectore condes,

      Qua tibi Landinus iunctus amicitia est.

Nec tantum Argivum Pylades dilexit Orestem,

      Cui comes horrendo factus in exilio est,

25

Castora nec Pollux duris in caestibus audax,

      Fortem nec fortis Thesea Pirithous,

Quanto ego nunc Bembi teneor devictus amore,

      Quem iam nulla queat dissolvisse dies.

Magna Philoctetae potuit reverentia magnum

30

      Alcidem obsequio conciliare pio;

Tuque mihi Alcides, sed nec pietate fideque,

      Bembe, Philoctetes me superare potest.

Namque ego te tota complector mente animoque:

      Virtutes mirae sic voluere tuae.

35

Prudentem admiror, facilem te diligo, Bembe,

      Te doctum stupeo, te fruor usque comi.

Aetas germanum facit, at reverentia patrem

      Te colit, ingenti natus amore venis.

Ergo perpetuum nostri sit pignus amoris,

40

      Quae colit Aonium turba canora nemus.

Vos, o Pieria doctae de rupe sorores,

      Immo me Bembi condite corde mei;

Atque viri ingentem laudem aspirate canenti,

      Spiritus ut grandi surgat in ore novus.

45

Tunc noscet ventura aetas, Venetusque Senatus,

      Quae fuerint civis munera magna sui,

Quid patriae dederit varias legatus ad urbes,

      Eloquio ante omnes consilioque potens.