Cristoforo Landino carmina varia, 6

Testo base di riferimento: A. Perosa, 1939

Cura dell'edizione digitale: S. Di Brazzano


6. ad eundem

Quaeris, Bembe, diu sileat cur nostra Thalia,

      Nec Xandram nobis pagina muta sonet;

Idque putas causae, curis quod forte solutum

      Insano sanum pectus amore vacet.

5

At, mihi crede, prius Pisanas Tuscus in undas

      Arnus ab aereis desinet ire iugis,

Quam nostro auratae vellantur corde sagittae,

      Meque suis faculis urere cesset amor.

Non Xandrae, ut quondam, flavent in vertice crines,

10

      Nec tantus, fateor, fulget in ore nitor.

Sic voluit stabili fatorum lege potestas,

      Vt quae sunt, ipso tempore nata cadant.

Sic formae decus omne perit fugiente iuventa,

      Paulatim et faciem ruga senilis arat.

15

Sed mihi nec flavi crines nec lumina nigra,

      Crede, olim tanti causa furoris erant;

Sed mage me virtus muliebri in corde virilis

      Movit, et ingenii vis memoranda sui.

Inque dies crevit virtus, crescentibus annis,

20

      Inque dies nobis sic quoque crevit amor.

Nam quisquis sola forma vincitur amator,

      Lubricus instabili nititur ille gradu;

Si quis at egregiam mentem, si diligit acre

      Ingenium et variis corda referta bonis,

25

Hic pulchrum sequitur, quod nec vitiare vetustas,

      Vlla nec a caelo magna ruina potest.

Discite mortales animo, non corpore formam

      Optandam, et verum discite amare decus.

Hoc me iam sextum lustrum tenet, hocque tenebit

30

      Dumque animus stabit, dum memor ipse mei.

Nunc quia prima pios aetas cantavit amores,

      Et lusit dominae cygnea colla meae,

Quae posthac veniet maturis serior annis -

      Nam sic, Bembe, decet - iam graviora canet.

35

Et tamen interdum dulcis tibi, Bembe, Ginevrae,

      Sit modo Musa favens, nomen in astra feram.

Pierides, Bembo vos hoc praestabitis: orbe

      Carminibus toto nota sit illa meis.

Hanc nostris soboles miretur Graia libellis,

40

      Hanc stupeant Latii me recinente viri.

Illi Smyrnaeo dicent te carmine dignam,

      Hique Maroneo, Bencia, diva, sono.

Quaeque Fluentina florebit in urbe iuventus,

      Illa modo de te carmina nostra legat:

45

Heu, dicet, tersi cur non fecunda Petrarcae

      Incidit in talem tempore lingua deam;

Namque pudicitia, forma, comitate modoque

      Haec Lauram et sanctis moribus antevenit.