Cristoforo Landino carmina varia, 5

Testo base di riferimento: A. Perosa, 1939

Cura dell'edizione digitale: S. Di Brazzano


5. ad eundem

Hoc age nunc, Erato, Bembi referamus amores,

      Sed quos caelestis comprobet ipsa Venus.

Hic nihil obscenum est turpive libidine tetrum;

      Castus amor castam postulat usque fidem.

5

Talis amor Bembi, qualem divina Platonis

      Pagina Socraticis exprimit eloquiis.

Namque amor a pulchro cum sit, perculsa cupido

      Pulchrum amat et pulchris gaudet imaginibus;

At quodcumque bonum, pulchrum est, turpe omne nefandum:

10

      Sic bona deposcit, sic mala vitat amor.

His flammis Bembus talique accensus amore

      Vritur, et medio corde Ginevra sedet.

Forma quidem pulchra est, animus quoque pulcher in illa:

      Horum utrum superet, non bene, Bembe, vides.

15

Ergo nil mirum est, nam maxima semina flammis

      Virtus et dominae dant tibi forma tuis.

Teque etiam ingenio finxit natura benigno,

      Solertemque animum stella secunda dedit;

Hinc oculis priscas stupidis mirare figuras

20

      Sive hominum, seu sint haec simulacra deum,

Si qua aut Parrhasio fulget splendore tabella,

      Ductus Apellea si quis ab arte color.

Sed Cnidiae quondam Veneris simulacra retecta

      Praxitelis docta sunt tibi visa manu:

25

His tu non Italam, non Gallam, Bembe, puellam

      Hactenus aut aliam conspicis assimilem.

Bencia sed nuper flavos redimita capillos,

      Cum primum est oculis visa Ginevra tuis,

Tunc ut plebeae reliquae de pectore formae

30

      Cesserunt! visa est sola Ginevra dea.

Tunc mens insolita stupuit, Bernarde, figura,

      Cernere supra hominem nescio quid reputans.

Sed neget alatum quis te volucremque, Cupido,

      Quo celere est toto iam nihil orbe magis?

35

Conspectu ut primo stupuit Bernardus, ut illi

      Corripuit subito pectora tota furor!

Vidit, et internas irrupit flamma medullas,

      Atque horrens subiit dura per ossa tremor.

Nam facies illi, qualem cum saepe videmus

40

      Candida purpureis lilia mixta rosis,

Vel si Phoenicio veniat suffusa colore

      Indica Erythraeo gemma reperta mari.

Et Venus ipsa oculos divino spargit honore

      Et Charitum tota gratia fronte nitet.

45

Ambulat: incessum iures Iunonis in illa.

      Est opus in manibus: Palladis extat opus.

Vidimus, horrisono Borea cessante, reducta

      Candentem subito crescere valle nivem;

At si cervicem spectes et colla Ginevrae,

50

      Candentem poteris temnere iure nivem.

Ardent purpurei vernali tempore flores;

      Sed nihil ad dominae pulchra labella tuae.

Quid frontem nitidam et dentes referamus eburnos,

      Et posita in roseis lumina nigra genis?

55

Nec mores qui sint, nec quales ore lepores

      Humano sperem posse referre sono.

Ergo si casu in talem, Bernarde, furorem

      Incidis aeternum, sors memoranda datur;

Sin illam ex tota prudenter deligis urbe,

60

      Quis prorsus, quisnam te mage, Bembe, sapit?

Es felix igitur, sed non minus illa beata,

      Quae quondam tanto vivat amata viro.

Nam quis nobilior Veneto cui prisca Senatu

      Progenies multos enumeravit avos?

65

Est aetas viridis, pulchro est in corpore virtus,

      Admixtusque decens cum gravitate iocus.

Smyrnaeo celebrem versu laudamus Vlixem,

      Plurima qui magno viderat orbe loca.

Hic passus diros Ciconas belloque superbum.

70

      Ismaron, et forti proelia gesta manu.

Nam quid Cyclopas referam, vel quas Polyphemus

      Horrendo ferox edidit ore minas?

Hic vidit sociis falsa sub imagine captis

      Dissutis ventos utribus ire leves,

75

Laestrygonum et diras epulas, fugiendaque Circes

      Litora, et in varias corpora versa feras.

Sirenum fugit cantus, et nota Charybdis

      Furta, et Scyllaeos, horrida monstra, canes.

Nec semel aequoreas enavit naufragus undas;

80

      Sic, Neptune, tibi, sic tibi, Phoebe, placet.

At si quas terras adiit, quos aequore tractus,

      Dum peragit patriae iussa verenda suae,

Nunc referam, varias missus legatus in oras,

      Dulichium poterit vincere Bembus iter.

85

Nam qua Pyrene niveis ditata metallis

      Splendida nubiferum tollit ad astra caput,

Herculis ad metas extremaque nomina Calpes

      Et Gaditano litora tunsa freto,

Innumeros populos variasque ex ordine gentes

90

      Circuit, et variis moribus ingenia.

Nec tantum geminos noster cognovit Iberos

      Bembus et occiduae litora longa plagae,

Sed quae sunt gelido septem subiecta trioni,

      Damnata aeterno frigida rura gelu.

95

Nam iuga Gallorum Rhodanumque et pervia ponte

      Transivit Rheni flumina Caesareo,

Atque omnes quos magna colit Germania montes

      Et Morinum sedes Teutonicasque manus.

Atque aucta Venetum sic maiestate Senatum

100

      Colligat externis foedere principibus.

Magnarum hinc igitur sic experientia rerum

      Egregium mira reddidit arte virum:

Hinc callet quicquid civilia dogmata poscunt,

      Quid dux, quid miles, quidve Senatus agat;

105

Quae belli, quae summa bonae sint munera pacis,

      Curia quod mandet, causidicumve forum.

Te decus egregium, Veneti te nominis omnes

      Plebei lucem patriciique vocant.

Magna domi praestas magno de pectore promens

110

      Consilia in dubiis magnaque saepe foris.

His facilis rebus iam iam commota Ginevra

      (Dura nec humano pectore saxa gerit),

Perpetuo reddi cupiens insignis amore,

      Optat adoptivae nomina clara domus,

115

Mutatisque notis gentili e stirpe duabus,

      Bencia quae fuerat, Bembia nomen erit.