Cristoforo Landino carmina varia, 4

Reference basis text: A. Perosa, 1939

Editing of the digital edition: S. Di Brazzano


4. ad eundem

O te felicem! Lux o qu<am lactea> signet

      Gemma et natali non su<peranda tu>o,

Qua licuit dominam propter tibi, Bembe, sedere

      Ludereque ac mutuo mille referre sales.

5

Fare, age, quis pallor, quis te rubor una timorque

      Corripuit, tremulo qualis in ore sonus,

Hospitis in mediis laribus nil tale putanti

      Obvia cum facta est dia Ginevra tibi,

Cumque salutanti respondit pauca modeste,

10

      Purpureus niveo crevit et ore calor.

Non ita concaluit, cum primum Sestia virgo

      Vidit Abydenum nare per alta virum;

Candida nec Dido, viridi residentis in antro

      Cernens Dardanii membra decora ducis,

15

Vt tu divinae subito fulgore puellae

      Arsisti tacita gaudia mente ferens.

Es tibi tunc visus pinnatis, Bembe, quadrigis

      Scandere lucentis regna superna poli,

Colloquioque frui divum coetuque dearum

20

      Permixtus sanctos concelebrare choros.

Dic igitur: quae tunc renovatae in pectore flammae,

      Et quibus, ah, durus ignibus ussit amor?

Sed dices nunquam; parvo namque igne calescit,

      Qui quantum caleat dicere, Bembe, valet.

25

Dic Erato <quae sint flammae quae> pectus amantum

      Incutiant; <nam tu> sola referre potes;

Dic, quibus obstupuit verbis vel quae ora Medusae

      Vertere eum in silicem sic potuere novam.

Surripuit Phrygium puerum Iovis ales in altum,

30

      Misceat ut regi pocula caelicolum;

Bencia sed Bembum divinae assistere mensae

      Et dedit ambrosios sumere posse dapes.

Ludebat, lusum decuit; loquebatur, ab ore

      Iurares Charites fundere verba suo.

35

Vidi ego post atros imbres, iam nube fugata,

      Fulgentem subita luce redire diem;

At modico risu si forte Ginevra refulsit,

      Tunc soles geminos emicuisse putes.

Candida lux igitur niveoque notanda lapillo

40

      Illa fuit, fateor; sed tamen una fuit.

Quod si felici redeat nunc altera fato,

      Bembe, immortalem te mea Musa canet.