Cristoforo Landino Xandrae libri primi forma antiquior, 9

Reference basis text: A. Perosa, 1939

Editing of the digital edition: S. Di Brazzano


9. ad Thomam Cephium

Legimus in Xandram nuper tua carmina nostram,

      Carmina quae Xandrae sint magis apta tuae.

Non etenim cunni - sapit etsi balsama cunnus -

      Spurcide quod dicis, me trahit ipsus odor;

5

Sed faciles oculi vultuque innata venustas,

      Ingenui mores ingenuusque pudor,

Atque color verus nullique obnoxius arti.

      Sponte sua nimium pulchra puella mea est,

Nec me felicem neque haec fecere beatum.

10

      O liceat tali semper amore frui!

Ergo si sapies, posthac dixisse cavebis,

      Cephi, quae dominae sint minus apta meae.

Aut narrabo, tuae Xandrae quam marcida vulva,

      Marcenti vulvae quam variusque color,

15

Et quam difficiles mores, et onusta quot annis

      Sit vetula, ut multos luserit arte viros.