15. ad Iohannem Salvettum de laudibus magni Cosmi
Quid tu me totiens, Salvetti, impellere tentas,
Vt referam grandi tristia bella pede?
Quid veterum pugnas regum clarosque triumphos,
Et quae sint terra, quae bene gesta mari?
5
Nescis heu tenuis nostro ut de pectore surgat
Spiritus, ut surdum buccina nostra gemat?
Magnos magna decent Salvetti proelia vates;
Mi sat erit tenues ludere posse iocos,
Nequitiasque meae tenui describere Xandrae
10
Carmine et insidias, magne Cupido, tuas.
Quod si Pierio quondam licuisset in antro
Percipere Aonii numina sancta chori,
Aut si me Phoebus tanto dignatus honore
Frondibus ornasset tempora nostra suis;
15
Non ego magnanimi cantarem Caesaris arma,
Non ego Scipiadas, fulmina bina, duces,
Non celerem cursum properataque castra Neronis,
Hasdrubalis victrix cum tulit hasta caput;
Denique non Latiae quaecumque egere secures,
20
Consulis imperio cedere regna gravi:
Sed Florentinae canerem primordia gentis,
Nobile Syllanum tempus in omne genus;
Syllanumque genus, Romana a stirpe colonos,
A patribus nunquam degenerasse suis.
25
Ah, quos ista viros tellus tulit, et quibus olim
Viribus Etruscum nomen in astra tulit!
Quos magnus tantum Cosmus supereminet omnes,
Eoum quantum signa minora iubar:
Nostra igitur magnum cantabit pagina Cosmum,
30
Inceptis gravibus tu modo Musa fave.
Musa fave coeptis: non hic fera monstra Gigantum,
Nec quicquid mendax Graecia finxit, inest.
Vera canam et verae referam virtutis honores,
Et quae sint Medica praemia digna domo.
35
Testis erit populus, testis mihi, Cosme, senatus,
Vrbe tua uno te clarius esse nihil.
Verum unde initium, quae prima aut ultima ponam?
Nos inopes rerum copia tanta facit.
Hinc patriae pietas, illinc prudentia, rebus
40
Hinc se offert miseris, Cosme, benigna manus.
Nam qui te patriae non dicat iure parentem,
Hunc hominis pectus non habuisse putem.
Magnus erat Caesar, sed magnus Caesar in armis;
At tu Cosme tua maior in urbe toga es.
45
Ille armis, patriam saevaque tyrannide pressit,
Te libertatis unica cura tenet;
Illum hostem vidit desertae Curia Romae,
Hostes e patria tu procul urbe fugas.
Egregia haec virtus magna et constantia civis,
50
Humanis et quae rara sit ingeniis:
Quos opibus post te, quos et virtute relinquas,
Hos tibi consimiles, inclite Cosme, pati.
Nam qui magnarum rerum dum tractat habenas
Privati potuit civis habere modum,
55
Hunc ego non homini, quamvis in cuncta modesto,
Sed similem superis esse putabo deis.
Heu maiora meis video me viribus urgent,
Nec sunt ista quidem carminis huius opus.
Hic ego, quo Phrygii dixisti facta parentis,
60
Nunc Publi cuperem carmen habere tuum.
Nam cur sit Cosmus tali indignandus honore,
Aut mereat tantam cur magis ille tubam?
Aeneas Troiae flagrantia tecta reliquit
Et duce vix potuit carpere matre fugam;
65
Bellorum at contra diversa incendia Cosmus
Civibus extinxit, portus et aura suis.
Nec victa Aeneam patrios ex urbe Penates
Atque viae comites eripuisse negem;
Sed magis est patria templis in sede dicatis
70
Munera tanta piis exhibuisse sacris.
Hoc et Laurenti sublimibus alta columnis
Templa docent opibus facta superba tuis,
Templa docent Marci mira et testudine dives
Porticus et sacra fronde virente nemus,
75
Et quae vicinus semper mirabitur Arnus,
Addita Christiferae plurima tecta Cruci.
Aeneam laudant humeros tardante senecta -
Quis neget esse pium? - supposuisse patri;
Sed quisquis vidit quo funere utrumque parentem
80
Extulerit Cosmus, esse putabit idem.
Quod si ille Ascanium, spes esset ut altera Romae,
Edidit, unde domus Iulia nomen habet,
Hic geminam eduxit patriae duo lumina prolem,
Esset ut haec Medicum gloria magna domus.
85
Quorum qui maior quantum, ah Florentia, nomen,
Dum redit e Venetis rettulit ille tibi!
Huic leo Tyrrhenus nec non et Gallicus anguis
Et belli et pacis ius simul omne dedit;
Nunc dignum tantae ferret qui pondera molis
90
Exitus exacti foederis esse probat,
Sed quid ago, ah, demens? An grandi digna cothurno
Versibus exiguis ludere facta paro?
Di tibi dent alios, insignis Cosme, poetas,
Qui tua facta suis versibus aequiparent:
95
Incautum nam me tantarum gloria rerum
Dum rapit, in medio deficit ore sonus.