Cristoforo Landino Xandra 3, 3

Reference basis text: A. Perosa, 1939

Editing of the digital edition: S. Di Brazzano


3. ad Antonium Canisianum
de primordiis urbis Florentiae

Has omnes lautis opibus quas suspicis aedes,

      Seu sacra te stupidum sive profana tenent,

Nullas Syllanus miles conspexerat olim,

      Cum Fesulos primum forte teneret agros.

5

Sed quae nunc multo splendent exculta labore,

      Limoso turpis texerat alga lacu;

Namque retardatus spumantis vertice saxi

      In stagnum pigras verterat Arnus aquas.

Nec pedibus tellus habilis, nec lintribus unda

10

      Nec fluvius pisci nec fuit herba bovi.

Nondum quaternos admirans advena pontes

      Transibat sicco flumina recta pede.

Nondum sublimi in nostram defluxerat urbem

      Fornice longinquis unda petita locis;

15

Excelsam sed nunc ubi tollit Curia turrim,

      Piscator nulla fecerat arte casam,

Et Baptisteri sacras ubi condimus undas,

      Garrula ranarum voce lacuna fuit.

Nam quis templa Crucis, quis saxis ducta superbis

20

      Viderat Albertum tunc monimenta virum,

Quis Florentini norat praetoria iuris

      Aut quod te cingit, Curia celsa, forum?

Omnia limosa squalebant arva palude,

      Quae nunc erectis molibus astra petunt.

25

Syllanus primus fugiens asperrima montis

      Purgavit nostros arte colonus agros,

Atque Arnum recta contractis undique lymphis

      Obice disrupto compulit ire via,

Vicinumque libens primus descendit in aequor,

30

      Vt strueret pulchrum nobilis urbis opus.

Hic Capitolinae primus non immemor arcis

      Romano nobis nomine tecta dedit,

Et fora disposuit Romano condita ritu,

      Romano ritu Curia prima fuit.

35

Quin et Gradivo longis suffulta columnis

      Construxit vario marmore templa deo.

Et quae rupta iacent turpi vitiata senecta

      Moenibus adiunxit alta theatra novis.

Alite felici sic prima exordia nostrae

40

      Vrbi et praeclaro contulit auspicio.

Ipsaque paulatim saeclo deserta sequenti

      Implevit nostras urbs Fesulana domos,

Migrantesque viri montis de sede vetusta

      Auxerunt opibus moenia nostra suis.

45

Quos inter stirpis generisque novissimus auctor

      Affuit Antoni Canisiane tui;

Hinc tibi, qua maneant patriae monumenta prioris,

      Aerea in niveo marmore luna micat.

Lunam etenim Fesulus populus gestaverat olim,

50

      Index quae priscae nobilitatis erat,

Lunam nunc Fesula tu qui descendis ab urbe,

      Insigne antiquae nobilitatis habes.

Longa referre mora est, priscorum stirpis avorum

      Si quot erunt nobis, enumerare velim.

55

At tibi quem simili, Medices, dignemur honore,

      Nullum quod norim sanguis avitus habet.

Namque inter reliquos tantum domus ista decorum

      Egregios cives exserit alta caput,

Quantum Christifera gaudet quod virgine, templum

60

      Molibus exuperat cetera templa suis.

Hinc meritisque gravis multa et pietate verendus

      Eloquioque potens Verius exoritur;

Namque hic civiles rabie insurgente tumultus

      Pressit et exortum seditione malum.

65

Nunquam alias maiore ruit plebs concita motu,

      Portabatque atras iam fera turba faces;

Tunc Medices praevectus equo, quique albus ubique

      Signabat maculis candida terga nigris,

Vixque erat aspectus populo, et iam nota furentis

70

      Maiestas vulgi presserat ora sui.

Vtque fretum, hinc Sicula cohibet quod parte Pelorus,

      Hinc claudent Latiae regia saxa plagae,

Nunc Scyllae illidit scopulis nunc atra Charybdis

      Gurgitibus rapidis ima per antra vorat -

75

Et vorat et rursus fluctus eiectat in auras,

      Saxa tegunt spumae, litora curva fremunt -

At si caeruleos magnarum rector aquarum

      Illa Neptunus parte reflexit equos,

Tunc cadit omne maris murmur, rabidosque furentum

80

      Latratus cohibet Scylla maligna canum;

Excipiunt pelagi tunc muta silentia regem,

      Ille volat paribus per freta summa rotis:

Sic rabies populi cecidit taciturnaque cunctis

      Iam stupidum placuit ora tenere viris.

85

Verius at placidis commiscens aspera dictis

      Pectora multisonae plebis acerba domat;

Nam notus pietate sui, qui publica semper

      Duxit privatis anteferenda bonis.

Insanos multa cum libertate furores

90

      Rettulit in veram Verius ipse viam.

Haec igitur sumens exempla domestica magnus

      Ante omnes Cosmus enumeratur avos.

Dicite vos: veterem quisquis laudare senatum

      Optarit, patriae quis bona tanta tulit?

95

Nemo prior vidit ventura pericula, nemo

      Succurrit visis promptius usque malis.

Alter Aristides, alter Cato, publica iusto

      Munera magnanimus iure gerenda capit.

Dives erat quondam Crassus, sed dives avara

100

      Sollicitus vetitas arte parabat opes,

Nec partem posuitve suis inopesve levavit

      Cives, nec sacris stant pia tecta focis.

At diversa locis struxit quae Cosmus eodem

      Si fundare solo ditia templa velis,

105

Vix Capitolinae circumdent moenibus arcis

      Tarpeio quondam limina sacra Iovi.

Adde etiam excelsos, urbis decora alta, penates,

      Quaeque tot hospitibus tecta benigna patent.

Rebus at in duris illo quid fortius unquam

110

      Cive tulit magnis urbs populosa viris?

Testis erit nobis armis opibusque superbus,

      Qui sua rex Calabris castra refersit equis

Et quicumque gravi Tyrrheni sceptra leonis

      Ausus erat duro subdere Marte iugo.

115

Nam neque magnanimum fregerunt horrida pectus

      Bella nec adverso proelia gesta deo.

Turris ut in summi fundata cacumine montis

      Immotam scopulis se tenet alta suis,

Et licet hinc Boreas, rapidis hinc flatibus Eurus

120

      Certent et pluvii flumina nigra Noti,

Pedibus illa suis haeret tamen usque, nec ima

      Parte nec in summo vertice pulsa tremit:

Sic ille intrepida quaecumque pericula mente

      Excipit et duris casibus antevenit.

125

Hinc igitur felix populus felixque senatus

      Natis et Cosmo sospite noster erit.

Ille quidem magnos hoc consultore tumultus

      Reppulit et mitis ocia pacis habet.

Ille etiam Cosmi conductas aere catervas

130

      Instruit, et Cosmi militat aere leo.

Aspicite, o cives, quicquid micat urbe decorum,

      Quae multis annis aedificata nitet!

Hoc decus ille novum populoque urbique paravit,

      Vt vetus ingenti cresceret arte decus.

135

Vos ergo humano geniti de semine divi,

      Quis nova templa pius Cosmus habere dedit,

Tu Virgo ante alias, tibi iam si rite columnis

      Suspendit Medices marmora pulchra Petrus,

Hunc nobis servate senem, date candida Cosmo

140

      Vellera longaevis continuare colis,

Vt natos, serum dum iam sub tempus habenas

      Tractant, longaevus cernat utrosque senes.