Cristoforo Landino Xandra 2, 30

Testo base di riferimento: A. Perosa, 1939

Cura dell'edizione digitale: S. Di Brazzano


30. de Roma fere diruta

Et cunctis rebus instant sua fata creatis,

      Et, quod Roma doces, omnia tempus edit.

Roma doces olim tectis miranda superbis,

      At nunc sub tanta diruta mole iaces.

5

Heu, quid tam Magno, praeter sua nomina, Circo

      Restat, ubi Exquilias sola capella colit?

Nec sua Tarpeium servarunt numina montem,

      Nec Capitolinas Iuppiter ipse domos.

Quid Mario Caesar deiecta trophaea reponis,

10

      Si quod Sylla fuit, hoc sibi tempus erit?

Alta quid ad coelum, Tite, surrigis amphitheatra?

      Ista olim in calcem marmora pulchra ruent.

Nauta Palatini Phoebi cantaverat aedes,

      Dic tua, dic Phoebe, nunc ubi templa manent?

15

Heu, puduit statuas Scopae spectare refractas,

      Haec caput, ista pedes, perdidit illa manus.

Nec te, Praxiteles, potuit defendere nomen,

      Quominus ah, putris herma, tegaris humo;

Hanc nec Phidiaca vivos ostendere vultus

20

      Arte iuvat: doctus Mentor ubique perit.

Quin etiam Augusto Stygias remeare paludes

      Si licet et vita rursus in orbe frui,

Inquirens totam quamvis percursitet urbem,

      Nulla videre sui iam monumenta queat.