Cristoforo Landino Xandra 2, 27

Reference basis text: A. Perosa, 1939

Editing of the digital edition: S. Di Brazzano


27. quod Roma Xandram admiretur

Dives erat quondam formosis Roma puellis,

      Quarum nunc cineres ossaque cana tegit.

Errantemque suis vidit te, Cynthia, laeta

      Porticibus flavis spargere colla comis;

5

Vidit et, egregium cum Lesbia pulchra Catullum

      Vreret, et dixit: Lesbia pulchra mea est.

Vidit et arrisit, facies cum blanda Corinnae

      Sub iuga Nasonem cogeret ire suum,

Atque oculos Nemesis figentes corda Tibulli

10

      Vidit: erat vatis carmine nota sui.

At nuper Xandrae vidit cum lumina nostrae,

      Iuravit nihil hac posse decere magis.