18. ad Xandram
Nescio quid maius nostro, crudelis, amori,
Improba ni fueris, poscere, Xandra, queas.
An me non macies totos tenuavit in artus,
Vt iam contracta vix tegat ossa cutis?
5
An mihi non mediis flammas errare medullis
Vidisti, et saevas dura per ossa faces?
Vidisti, heu, totiens: sed tu ni sanguine fuso,
Ni moriar, nunquam me sat amare putas.
Ah dura et Siculis nunquam cessura tyrannis,
10
Ipsam quae possis vincere duritiem,
Quae tibi - fac animam fato me perdere iniquo -
Morte mea tandem, quae tibi palma venit?
I nunc atque animum tali submitte puellae
Et miserum dominae sub iuga subde caput.
15
Quid tamen inde tibi post milia multa laborum
Continget pretii, praemia quanta feres?
Mille vigil noctes circum durabis amatae
Limen; erit gelidus saepe cubile lapis:
At vix illa duo toto tibi dicet in anno
20
Verbula, tangendam vix dabit illa manum.
Haec me non fugiunt, novi. Sed nosse misello
Quid iuvat, invitum si rapit asper amor?
Heu nimis infelix duro et sub sidere natus,
Quem nectunt laquei, saeve Cupido tui!
25
Spiritus huic uni propria de sede revulsus
In dominae maerens clauditur usque sinu,
Exul ubi infelix, alieno in corpore degens,
Arbitrio servus nil agit ipse suo.
Nunc aquilae obductum plumis te, maxime divum,
30
Asteriae credam concubuisse tuae.
Te credam nivei formam sumpsisse iuvenci,
Cum mare per longum vecta rapina tibi est.
Ipse aries factus flavam Bisalpida novit
Neptunus: flammis nec valet omne mare.
35
Quis nescit curvumque pedum simasque capellas,
Phoebe, tuas, cum tu flumina pastor amas.
Liber at Erigonem falsa decepit in uva:
Hos te inire dolos ipse iubebat amor.
Ergo si variis superos se condere monstris
40
Invitos totiens, saeve Cupido, iubes,
Quid mirum si me tali exurente puella,
Cogis in extrema vivere nequitia?
Sed tu nostrorum pars optima, Xandra, laborum
Sola potes lacrimis consuluisse meis,
45
Et potes, et furor est, talem si perdis amantem.
Quid furis? Heu, damno stant mea fata tuo.
Credo equidem: invenies qui circum candida flavas
Colla comas docto grandius ore canat;
Invenies maiora tibi qui munera mittat -
50
Flectere te quamquam munera nulla queant -
At mage me certus - cupiat quod sana puella -
Nullus erit, nulli maior in ore fides.
Te potui prima misere periisse iuventa,
Te potero cana, Xandra, perire coma.
55
Quin mea cum durae truncarint fila sorores
Meque feret Stygia navita tristis aqua,
Idem amor haerebit, nec me ulla oblivia tangent,
Non si Lethaei flumina tota bibam.