Cristoforo Landino Xandra 2, 3

Reference basis text: A. Perosa, 1939

Editing of the digital edition: S. Di Brazzano


3. contra avaros

Divitias vobis varis quaerantur, avari,

      Artibus, ut multas arca recondat opes.

Atque alius terras primo sub sole calentes

      Et petat Eoo litora iuncta salo.

5

Alter ad extremas Hispani gurgitis urbes

      Merce gravem Tusco solvat ab amne ratem,

Adversasque hiemes durus fluctusque marinos

      Substineat navi saepe labante miser.

Ast hic militiae saevos tolerare labores

10

      Discat et ad sonitum castra movere tubae,

Saepeque brumales horrenti sub Iove noctes

      Exigat aut pluvio sidere currat iter.

Quid tamen hinc pretii post tanta pericula vitae

      Proveniet? Semper ut miser esse velim!

15

An tanti est digitos nitidis ornare lapillis,

      Vel Tyrio bibulam murice ferre togam?

Verum agite, o cupidi: sed quantum crescet acervus

      Nummorum, tantum crescet avara sitis.

Sollicita assiduis involvite pectora curis,

20

      Nec veniat vobis laetior ulla dies.

Me nec pauperies, nec tristior ulla cupido

      Impellet patrio longius ire solo.

Quod mihi si Musis fieri contingat amicum,

      Illarumque meo si sonet ore furor,

25

Tunc ego Persarum ditissima limina regum

      Ridebo, aut siquid pulchrius Indus habet.

Tunc dignum nostra carmen cantare puella

      Dulce erit, et dominae sic placuisse meae;

Tunc tua forma meis nitide depicta libellis

30

      Diffugiet nigros, aurea Xandra, rogos.

Verum agite, o Musae, mihi maxima numina, Musae,

      Iam liceat vestro pellere fonte sitim!

Me vestrum ventura aetas cognoscat alumnum,

      Eductum vestris sentiat esse iugis.

35

Quod si me indignum vos tanto munere, divae,

      Ducitis et nostri gratia nulla movet,

Hoc saltem tali libeat praestare puellae:

      Non mihi, sed dominae carmina vestra peto.

Quae si forte suo sic defraudetur honore,

40

      Invidia nemo vos caruisse putet.

Castior haec Helene est; fuerat nec pulchrior illa,

      Smyrnaeam potuit quae meruisse tubam.