Cristoforo Landino Xandra 1, 4

Testo base di riferimento: A. Perosa, 1939

Cura dell'edizione digitale: S. Di Brazzano


4. ad Bartholomeum Opiscum Scalam

Quaeris cur nostros macies contraxerit artus

      Inque dies crescat pallor in ore mihi,

Cur placidus miseros relevet non somnus ocellos,

      Cur lacrimae a facie fluminis instar eant?

5

Ah nescis quantae vexent mea pectora flammae,

      Nec, mi Scala, vides quid sit amare malum.

Quod si te certa deus hic violare sagitta

      Coeperit, et faculis urere corda novis,

Tunc Tityi duros poteris ridere dolores,

10

      Vulturis et saevi rostra putare iocos,

Tantaleaeque voles potius succumbere sorti

      Oraque Tartarei terna videre canis,

Quam semel insano mentem vitiare veneno

      Et sentire quibus ignibus urat Amor.

15

In me tela, volant, in me sua fulmina taedas

      Concutit, inque dies durius instat Amor.

Tu tamen infando nondum, mea Xandra, furori

      Succurris: moriar, si mihi lenta venis.

Quae tibi, quae laus est, quae gloria tanta misellum

20

      Perdere me? Damno stant mihi fata tuo;

Quis roseam faciem, quis cygnea colla manusque,

      Si peream, vel quis lumina nigra canet?