Angelus Sabinus epistulae 3

Reference basis text: W. Lingenberg, 2018

Editing of the digital edition: M. Sartor, 2022


Paris Oenonae

 

Quae satis apta tibi tam iuste, nympha, querenti

      Rescribam, fateor quaerere uerba manum.

Quaerit, nec subeunt: sentit sua crimina tantum;

      Soluere quae sentit non sinit alter amor.

5

Si leuat hoc iras: ipso me iudice damnor.

      Quid refert? causa tu meliore cares,

Damnatumque tibi non sub tua iura Cupido

      Retrahit; alterius sic quoque praeda sumus.

Prima meis tu pacta toris, fassusque iuuentam

10

      Te primum accepta est coniuge noster amor.

“Nondum tantus” eram? quo me genitore superbum

      Arguis, hoc domino tunc retinendus eram.

Non ego Deiphobum sperabam aut Hectora fratrem,

      Cum pastos agerem te comitante greges,

15

Reginamque Hecuben, sine matris nomine noram -

      Et fueras illi digna manere nurus.

Sed non est rationis amor. te consule, nympha:

      Laederis - et laesam scribis amare tamen.

Cumque petant Satyri conubia, cum tua Panes,

20

      Deiectae memor es tu tamen usque facis.

Adde quod hic fatis amor est adiutus et illum

      Praescia uenturi uiderat ante soror.

Nondum Tyndaridos nomen mihi sederat aure,

      Cum cecinit Graios illa uocare toros.

25

Omnia uera uides; superant mea uulnera tantum

      Vtque tuam supplex poscere cogar opem.

Te penes arbitrium nostrae uitaeque necisque;

      Victuri iam nunc pectora sume tibi.

Fleuisti, memini, tamen hac in uoce canentis

30

      Et “mala”, dixisti, “sint, precor, ista procul,

Nec sic fata ferant, tulerint sic cetera quamuis,

      Vt possim Oenone perdere laesa Parin!”

Tot superare metus qui me, nec cedere, cogit,

      (Ignoscas!) idem te quoque fallit Amor.

35

Imperat ille deus: cum uult, in cornua tauri,

      Cum uult, in pennas induit ille Iouem.

Non foret in terris tanto miranda decore

      Tyndaris (heu, flammis nata puella meis!),

Si sua non cycno mutasset Iuppiter ora.

40

      Fluxerat in Danaes, aureus ante, sinus

Piniferamque Iden falsus lustrauerat ales

      Inter Agenoreas constiteratque boues.

Victorem Alciden dominae quis pensa tenere

      Crederet? at lanas nere coegit Amor.

45

Dicitur et Coa sedisse in ueste puellae;

      Illa Cleonaeo tecta leone fuit.

Te memini Phoebum, Oenone, (mea crimina dico)

      Fugisse et nostros praeposuisse toros.

Non ego praestabam Phoebo; sed tela Cupido

50

      His in te uoluit legibus ire sua.

Consolere tamen digna tua paelice damna:

      Quam tibi praetulimus, nata puella Ioue est.

Sed quod nata Ioue est, minimum me tangit in illa;

      Quod non est facies pulchrior ulla, nocet.

55

Atque utinam formae iudex incallidus essem

      Creditus Idaeis, Pegasi nympha, iugis:

Non mihi Iunonis, nec obesset Pallados ira,

      Laudata est oculis quod Cytherea meis.

Diuidit haec aliis flammas celeresque paresque,

60

      Vt libitum est; nati temperat ipsa faces.

Non tamen eualuit uitare domestica tela.

      Quos aliis arcus, et sibi dura tulit:

Deprensa coniunx illa in Mauorte dolebat;

      Testibus his diuis cum Ioue questus erat.

65

Iam dolet et Mauors, thalamos Vltorque reliquit;

      Praetulit Anchisen hinc abitura simul.

Anchisen propter uoluit formosa uideri;

      Visaque postlatam iam fuit ulta deam.

Quid mirum est potuisse Parin succumbere Amori,

70

      Immunis sub quo non fuit ipsa parens?

Quam laesus Menelaus amat non laesus amaui.

      Adice non laeso quod comes ipsa fuit.

Et magnos, uideo, cogit mihi Sparta tumultus

      Armataeque petunt Pergama mille rates.

75

Non uereor belli ne non sit causa probanda:

      Est illi facies digna mouere duces.

Si mihi nulla fides, armatos respice Atridas:

      Quam sibi sic repetunt, sic retinenda mihi est.

Quod si uertendae spem mentis concipis huius:

80

      Cur cessant herbae, carmina curue tua,

Cum te nec Phoebi sollertior artibus ulla est

      Phoebeaeque Hecates somnia uera uides?

Te cum sideribus totam deducere lunam

      Nubibus et memini surripuisse diem.

85

Pascebam tauros interque armenta leones

      Obstupui placidos uocibus ire tuis.

Quid retro Xanthum, retro Simoenta uocatum

      Adiciam cursus non tenuisse suos?

Ipse pater Cebren, natae male tutus ab ore,

90

      Cantatas quotiens restitit inter aquas!

Nunc locus Oenonae est, nunc illam ostende! Parabis

      Siue tuos ignes pellere, siue meos.