De vita rebusque gestis invictissimi regis
et imperatoris clarissimi Mahometti Turcorum principis
Dicere fert animus res nostro errore peractas
Et pace et bello Mahometti, cuius in orbe
Nomen ubique viris gravibus mirabile, cuius
Fama polum cervice subit, quem laetifer ornat
5
Saturnus meritis. Modo tu mihi, Phoebe, favere
Constituas, Musaeque novem celebrare choreas,
Vt metuant Turcos Christi qui signa sequuntur;
Atque obstent cuncti, captis concorditer armis,
Me referente quibus potitur rex ille triumphis.
10
Incipiam a teneris. Vbi primum crevit Amyras,
Natus Amoratti, coepitque parentis imago
De puero sperare suo, tunc signa futuri
Regis clara dedit, veluti cum prima leonis
Declarat facies quanto cum robore surgat.
15
Mitto quibus monstris se quondam expresserit alta
Mente ducem, patribusque suis proavisque priorem.
Namque ubi liquisset nondum cunabula, visa
Flama fuit cinxisse caput; miratur alumna,
Ancillaeque instant flagrantem extinguere. Sed res,
20
Fatiferi ostensura viri memorabile signum,
Prosequitur commissa sibi, celsasque per aedis
Labitur, et Pursae complectitur amphitheatrum.
Concurrunt proceres, quaeruntque quid inclyta flamis
Regia tam diris urbsque undique tota cremetur.
25
Denique conspiciunt purum super aethera ferri
Hunc ignem, nec obesse urbi, nec gentibus ullis,
Nec domui regis. Portenta ea sola fuisse,
Ex quibus infantis Mahometti gloria cerni
Posset et egregium decus et virtutis imago;
30
Haud decernentes quae multa incendia dicat
Ignis is illorum patriae, quos castra sequentur
Discordes animis, quamquam ampla laude beatos.
Certus Amorattim tunc nuncius ante parentem
Admonet, inde omnis populosque ducesque, quid instet
35
Sperandum Othmannis praeclaro sanguine cretis
Troados eximiae stirpis, quam Iupiter, alto
Prospiciens solio, tanto decoraret honore.
Sic rentur populi Mahometti legibus aucti.
Fit plausus populorum maximus undique, quorum
40
Europaeque Asiaeque urbes complentur, et ingens
Risus ad astra volat, quamvis Romana propago,
Quique colunt Christi leges id ferre moleste
Non nequeant, quoniam Mahomettus iura tueri
Dicat avi et sectetur eum, qui, qualis in orbe
45
Vixerit, ipsa docet scriptae experientia vitae.
Nam locus hic fidei non est reserare volumen,
Scindere nec lites sectarum. Maximus olim
Annibal et Pyrrhus, nec id idem credidit; ambos
Romani ad summum metuerunt, gloria quorum
50
Historia recitatur adhuc, Christique fideles
Nedum commemorant, sed et admirantur et ornant
Laudibus eximiis quidquid narratur in illis.
Fac Mahomettus ab iis cretus sit, maximus alter
Annibal aut Pyrrhus, Cyrusve, satusve Philippo;
55
De Mahomettano non est mea cura cliente
Dicere, sed quantus rex sit, quam saevus in armis;
Quem metuant nostri, non aspernentur euntem;
Vt solet anguis edax, qui, ni caveatur in hortis,
Crescit eis quibus est formido immensa futura.
60
Cogito ea invitus, sed res me cogit amicos
Admonuisse meos, fidei qui sancta videntur
Iussa fovere sinu, cruce quos signavit honestus
Relligionis apex, ne fidant sedicioni,
Factio ne privata trahat quos pungit Amyras.
65
Hic est ille quidem Mahomettus, cuius honores
Aetas prima patri magnos perhibere suisque
Incoepit populis. Nam cum vix degeret annos
Bis senos, legesque suis et iura ministrans,
Ostendebat opes animi mentisque decorum,
70
Pullus equi qualis, primisque morsibus audax,
Et salit et cursu latum perlabitur aequor.
Mirabantur enim seniores quantus et ore,
Quantus et ingenio Mahomettus posset Amyras
Esse Asiae, et quandoque duces domuisse potentes.
75
Namque animo instabat forti puerilibus annis,
Integer, haudquaquam somnove cybove dicatus.
Barbarus hic mos est raro neglectus, ut ille
Qui reliquis praestet nummis regnove, sedere
Saepe velit medius, nonnunquam sumere Bacchum
80
Devastatorem cerebri, cum crapula fervet
Et diversorum pondus tam grande cyborum,
Vt subeat stomachi dolor atque profunda frenaesis
Interdum et mortis species non una nefandae.
O sine lege viros, quos nausea torqueat atque
85
Dira fatigatos bilis consumet, orexis
Cogat abortivis vitam consumere cultris!
Hinc subitae mortes morbique, quot enumerare
Difficile est. Sed nulla quies: tantilla voluptas.
Namque, ubi fervescunt vino populive ducesve,
90
Quo sint consilio, mentisve vigore? Quid illi
Turpe putent, quod turpe queat foedumque vocari?
Hinc lasciva Venus, cothyosque libido rigescit,
Otiaque enervant mentes languentia cunctas.
Otia si subeunt animos mortalia, vitae
95
Concidit omnis honos, caecoque remittitur Horco,
Atque gerendarum turbatur gratia rerum.
Haud talis Mahomettus erat, quem gloria tantum
Delectabat, amor famae quem ceperat amplae.
Et licet id doleam: doleo sit tantus Amyras,
100
A puero talis fieret. Conduceret orbi,
Praecipue nobis, qui Christi iussa tuemur,
Vt minor esset; eum tamen ut virtute sciamus
Esse olim veteri bellis nostraeque ruinae
Intentum, recito, ceu formidabile monstrum
105
His instare malis; idcirco esse omnibus omni
Ingenio contra obsistendum, mente manuque.
Haud hunc, ut reliquos olim populosque ducesque
Turcorum, lecto sterni placidaque quiete,
Atque deae Veneris manibusque sinuque foveri,
110
Nunquam inter socios, socios si dicimus esse
Primorum pueros procerumque, gulosus haberi;
Semper equo intentus, cursuve acrive palestra.
Laetus honorabat fortes quos esse sciebat,
Quosve recensebant alii; luctamine miro
115
Exercere manus, ferrove accingere vires.
Aeacides qualis fertur, cum venit Vlysses
Graecorum speculator, eas intentius in res
Se vertisse, quibus ducis expenduntur honores,
Si bellis praeludit. Erat curiosus in altis
120
Silvarum speculis iuvenili ductus amore
Praedarum, veteremve suem ferrove petebat
Gangeticam tygrem. Quin et semel arma leoni
Inserere est ausus, metuit nec rostra nec arctus,
Membra nec atra feri. Novus alter in orbe reluxit
125
Amphitrioniades, Mahometti nomine tutus.
Quis referat quotiens pavidus pater inquit inique:
"Quid te discrucias monstris? Quid perdere quaeris
Ante diem hanc animam, cum qua mea iuncta feratur
In praeceps? Fiant Othmanni pulveris instar?
130
Parce tibi atque mihi" dixit pater "arma repone,
Ni videas armis in regna tuenda necesse".
At Mahomettus iners nusquam, nec languidus usquam:
"Pone, pater" dixit "gelido de corde pavorem.
Si me fata velint hac tandem perdere morte,
135
Vt suis aggressu, tygrisve, acrisve leonis,
Haec anima, his vinclis resoluta, e pectore ad altum
Aethera perveniat, quamvis nolimve velimve:
Ocyus aut saero fatis rapiemur iniquis.
Fata trahunt homines, quacumque in parte ferantur;
140
Fata instant, repetuntque suum immutata favorem.
Interea praestat regem praeludere bellis,
Expugnare feras et praedam quaerere cursu
Ac iaculis, quam si lecto iaceamus inertes,
Et nihil intentemus, opem quod tradat honori".
145
Ductus Amorattis quotiens simul ipse pavore
Et simul ex procerum numero iuvenesque senesque
Dicere et hortari Mahomettum multa coacti,
Assiduo ut vellet tandem indulgere labori,
Et placidae praebere animum corpusque quieti!
150
Sed vetuit vel stella premens, vel ab Herculis armis
Fervor inextinctus, fatali munere pulsus
In Mahomettanam mentem, studiumque perenne.
Inde etiam obscura vox nocte est visa referre
Haec ad Amorattim de nato clara parentem:
155
"Siste, pater, nolique animam vexare dolore
Pro puero, ut silvis instet, totusque feratur
In praeceps, cum saevit aper, fremituque leones
Omne nemus complent, tygresque ursique rigescunt.
Fecit idem Hippolytus, Cambises, Parthenopaeus
160
Et Cephalus, Cyrusque; duces fecere priores,
Quorum fama urbes non est moritura per amplas;
Praelusere etenim bellis, didicereque nervis
Spicula curvatis longo dimittere tractu,
Hammentumque manu componere, vel leviore
165
Interdum nodo pungentes erigere hastas.
Visne ut is in lecto marcescat? Visne quieti
Vsque adeo studeat, turpescant singula donec
Membra viro, fiatque alius quam dignus Amyras,
Stirpe Amorattea? Parcat tua sedula cura,
170
Atque eat in cineres tanti mens vana parentis,
Et desis potius nato, quam desit amori
Laudis, et ingenio regis studioque virili is".
Haec ubi dicta dedit, similis vel Apollinis alter,
Vel fatum, subito cessavit cura parentis,
175
Atque pavor prior ille gravis; successit honesti
Iusticiaeque favor, virtutis imago futurae,
Si sunt vera, sui referunt quae multa clientes,
Sed sint ficta etiam: facient haec vera fateri
Quae gessit tenus hac Mahomettus, Marte tremendus,
180
Ignis edax veluti, semel est qui lapsus in agros.
Venit et illa dies, qua, cum Mahomettus in agro
Thraiicio socios multa ad discrimina multos
Cogeret, et solus, reliquis abeuntibus, esset;
Occurrere duae. Subitus stupor exit in arctus,
185
Horrescitque comis, vocemque repressit euntem.
Harum aliam ornatu miro gemmisque nitentem
Cernit, et eximia specie, fucata licet sit;
Nec spectantur enim congressu singula primo;
Ast aliam aspectuque gravem, formaque verendam
190
Esse videt, quamvis ea non sit pompa, lapilli
Nec tot in hac picti. Confusus vertit utrimque
Nunc oculos, nunc saepe animum, nescitque quid illa
Illave pulchra velit, iuvenemque prehendere solum
Optarit. Sed prima suas componere laudes
195
Coepit, et his iuvenem Mahomettum inducere verbis,
Vt de se possit, lasciva, aliquando mereri,
Qualia Sirenes cantu dicuntur amoeno
Vt pelago mergatur inops qui credidit illis.
"Quid, Mahomette, paras cui nulla est grata libido,
200
Nulla voluptatis ratio? Num divus, in orbe
Dum vivis, superesse putas, templisque litari
Thure cupis? Si vivus ades pro numine sancto
Esse hominum terror, rebus male consulis istis
Quas fecere tui. Nam, cum dicere tyrannus,
205
Non fortis, sed dirus eris, non gratus et acer,
Sed qui terrifices populos, crudelis Amyras.
Asperitate tua noli tibi cuncta parare,
Dura simul, quae vita solet iucunda referre.
Hippolytus, silvis quia delectatus, obivit
210
In silvis etiam caecum compulsus ad Horcum;
Nec iuveni Dictina suo, nec profuit ulla
Vesta suo, siquidem fatis consumptus iniquis,
Nulla voluptatis didicit fomenta tenere.
Quam melius multi sibi consuluere Pelasgi
215
Romulidaeque, quibus vel non ingrata libido,
Vel iucunda fuit, quos non tam dira rebelles
Vita fatigavit, variis erroribus acta!
Namque etiam Alcides, qui tot modo monstra subegit,
Tot domuit belloque duces ferroque tyrannos,
220
Omphalicoque sinu cui Lydia pulchra placeret,
Atque Hyoles voluit manibus requiescere tactis,
Et facinus muliebre sequi, lectoque iacere,
Otia consumens nullis contraria votis.
Thesides autem, voluit si durior esse,
225
Iure dedit poenas. Nam Theseus inclytus ille,
Saemine de cuius natus esset, ducere Phedram
Non veritus, scopulis Ariadnen nocte fefellit;
Hancque illamque simul seduxerat ante sororem.
Quid dedit Aesonides de se memorabile genti
230
Eximiumque suae, nisi quod de Colchide ducta
Dilectaque tulit vellus mirabile cunctis?
At Caesar, cui tantus honos, quem progenitorem
Erexere tui, nonne est quandoque remissus
Et Veneri ascriptus, quando est ea sola voluptas
235
Quae generat terris quidquid laudatur in amplis?
Ni foret unus amor Venus et lasciva, clientes
Quae defendit, honos nullus sequeretur amantes
Nullus amiciciae fructus. Fera quippe leena
Vel laudabilior, vel non demissior esset,
240
Quam vir quisque, viros si non foret unus in omnis
Verus amor. Sua namque leo defendit ubique
Saemina, de foetuque suo fera pessima curat.
Si furis in silvis, non est tua vita virilis.
Si delectaris gladio, si spicula tractas,
245
Omne genus taeli si te suasore putatur
Esse aliquid magnum, quo nobilitetur origo
Regalis, tu iure tibi contrarius esse
Quaeris, et ingratam pergis confundere vitam.
Praeludis, dices, bellis, quia saepe necesse
250
Arma putes gestare humeris et stringere ferrum.
Quis te cogit, opes cum sint tibi regnaque tanta,
Bella parare? Cupis num forsan signifer orbis
Esse unus, socius cui non sit belliger ullus?
Quam male cuncta tenes, quam non tibi cognita recte
255
Sunt iuveni, quae fata solent committere fatis!
Vna eademque dies Croesum pervexerat alto,
Vt Cyrum superaret eum, quem tota timebat
Graecia, quem Persae regem videre ferocem;
Haec eadem Cyro Croesum servire coegit.
260
Haec quotiens fortuna solet componere mendax!
Sic, qui mane fuit regum clarissimus, ille,
Nondum se pelago Phoebo mergente, et egenus
Et miser est, vitamque sibi vix rite tuetur.
Prospice Troiani quondam sacra culmina regni,
265
Vnde tibi genus est, quamquam sunt inde Latini
Progeniti plerique duces regesque potentes;
Prospice finitimas hinc inde in singula terras
Regna Asiae. En Babylon priscis spoliata trophaeis,
En Medi, regesque alii, quos fama recenset.
270
Asyrios sileo, celsae et Karthaginis arces,
Et quidquid tam grande fuit, quod nomen ad astra
Provehat; id totum est nihil inter praemia vitae.
Quanta voluptatis ratio fuit omnibus, et res
Quam iucunda, potest tam quilibet esse beatus,
275
Atque aestimari, regnum tenuisse quietum!
Namque homo mortalis vitam nec vivere temptet
Aeternam, nec speret: ei concurrit imago
Mortis ubique suae; quacumque incedit, ibi fit
Occursus mortis; reparareque fata quis instet
280
Inreparabilibus veniant cum dira maniplis?
Pulverolenta autem conduntur membra sepulchris,
Mentio defuncti nec fit quandoque, licet sit
Maximus ille ducum; paucis memorabitur, ut si
Res nova sit, nolitque cliens dimittere nomen
285
Patroni cito. Nulla tamen fit mentio tandem.
De proavis dic, quaeso, tuis quem saepe recenses,
Cuius nomen amas? Vel fac dilexeris illud:
Quid prodest misero, semel est Acherontis in undas
Qui lapsus, nullumque potest recreare dolorem?
290
Vivite felices, dum vivitis, optima, reges,
Ducentes vitae mortalis praemia, quorum
Summa voluptatis ratio domat omnia dura.
Has silvas committe tuis; si bella gerenda
Sunt, itidem committe tuis; tibi grata libido
295
Sit vitae, iucundus amor. Sint otia cara,
Quae servent quodcumque paras. Tibi regna tot uni
Carus Amorattis pater et genus omne tuorum
Accumulavit. Ama tantum. Sunt caetera praesto;
Quod si me sequeris, si me duce quaeris haberi
300
Magnus in orbe, potes quod vix potuere priores,
Esse alius, fuerint quam qui tot regna tenebant.
Annibal, ut didicisse potes, consumptus in armis,
Inrequietus erat, noctesque diesque Quirites
Insectabatur, summis erroribus actos;
305
Vixque semel gustavit opem, quam ferre libido
Cara solet, mensa est Campana ubi forte parata.
Denique, post varios non parva in bella labores,
Post tot inoppresse mentis sine fine dolores,
Cum neque gustaret sibi delectabile quicquam,
310
Nec posset firmare pedem sine fraude dolisque,
Succubuit fatis, propriumque referre venenum
Est vitae quandoque suae patribusque coactus.
Quid referam Pyrrhum, quid Persem, quidque peremptos
Tot regesque ducesque, quibus contraria fata
315
Opposuere manus, mortemque dedere propinquam?
Haec meditere, precor, Mahomette, haec singula tecum
Fac rursusque iterumque velis prudenter adire,
Atque volutantem iuvenem mea cura recondat".
Vix ea finierat mulier formosa superne;
320
Cum speciosa intus, nec enim fucata: "Quid" inquit
"Haec tibi promittat, bene si, Mahomette, monentem
Accipis, id nihil est, nisi vani praemia somni,
Quae grave mortalis pondus solet aedere vitae.
Otia quod subeas, quod te delectet ineptus
325
Vllus amor, quod sit tibi grata libido, perinde est
Ac si te pecori similem cupis esse iacenti
In stabulis, nullumque decus laudemque tenenti.
Namque, quod occulimur loculis, mortalibus usi
Corporibus, quid est, si mens aeterna supersit
330
Nec moritura queat caeli sperare cacumen?
Quo praestaret homo reliquis animantibus unus,
Si sibi vivendum fore duceret, ut solet ipsa
Bellua, quae tantum praesentia cogitat, et nil
Praeteritum meminit, nil pensat vana futurum,
335
Otia delectant quam maxima? Quippe quietis
Est avida, atque cybi, somnique, libidinis atque.
Sed vir, in ore deus cui iussit ut esset imago
Sculpta sui, ingeniumque dedit mentemque profundam,
Alterius vitae maiorem ducere curam
340
Debet, et hanc illi committi; quae sibi nomen
Si meruit vitae, vita est virtute sequente
Atque modum statuente suum: nec mortis imago
Terreat illorum mentes, qui occumbere fatis
Debent velle, modo sit gloria vera superstes,
345
Quae famam defendat eam, cui nomen ubique est.
Namque quod Alcides, post caesos Marte tyrannos,
In facinus muliebre ruit, non laudibus ullam
Addidit illius, sed ob hoc fit turpior huius
Fama; nec obiiciat quod amavit et acer Iason,
350
Et Theseus, Caesarque. Alios queat addere multos,
Quos deturpat iners vitae et scelerata libido.
Errat et in silvis sine praeda aliquando molossus
Et spartana canis; semel est equus inclytus inter
Lapsus equos viles, cecidit currentibus illis;
355
Non semper tamen illud erit, vitiosaque cuncta
Accusanda putes, licet a quocumque magistro
Sint morum commissa, licet clarissimus alter
Pythagorasve Platove nefas patefecerit ullum.
Dilige bella tamen, tibi convenientia regi
360
Europaeque Asiaeque. Nihil sine Marte tibi sit
Temptandum, si regna velis tibi parta tueri.
Otia quid faciunt? Enervant membra, quiesque
Mentem hebetat. Stat vita tibi pensanda futura,
Non praesens: tunc verus erit qui iudicet omnis
365
Arbiter effectas res, Marte togaque. Nec illi
Obiicietur opum cumulus, pavor atque tyranni.
Ille incorruptus de te censebit. Amicum
Hunc, Mahomette, para, rebus cum laude gerendis.
Nec Veneri ausculta, quae multos cogit obire,
370
Vt pecus omne solet. Si refert vita virilis
A mutis tu disce viri tibi quaerere vitam
Egregiique ducis regisque; a patribus esse
Degener haud possit qui summa laude verendus.
Disce sequi invictas acies, ut fertur in annis
375
Magnus Alexander teneris fecisse; nec arma
Dura puta, quoniam sint plena laboris; ab ipso
Namque labore solet merces prodire quietis.
Navita qui pelago iactatur saepe, quiescit
Denique, dives opum. Tunc est gratissima vitae
380
Parta quies, cumulata fuit cum gratia rerum,
Cum tibi succedent bellis ea plurima gestis
Quae tibi debentur Fortunae munere et amplo
Virtutis studio. Nec enim sine numine fati
Haec tibi dicta fero. Senio tunc ipse gravatus
385
Nestoreisque annis pressus, Mahomette, quiesces.
Namque etiam Nestor, dum membra tulere, per hostes
Pugnabat medios, cuiquam nec Marte pepercit;
Cum senior factus, cui gloria faverat omnis,
Otia tunc coluit, natis sua castra secutis.
390
Tunc tibi succedent nati cum, qualia gessit
Vivus Alexander, vel si quis maior habetur,
Talia conficies, fiesque simillimus illis.
Nunc autem ne turpe puta persistere silvis,
Expugnare feras, praedamque referre peremptam.
395
Sic mens sana manet, nec torpet mentis origo;
Vt qui sunt cursu soliti componere lucrum,
Si iaceant, nervi stringuntur, si gradiantur,
Artis opus vitaeque suae sine fine sequuntur.
Perge modo, et duro ne parcas saepe, labori,
400
Ne languere queas, sit opus cum ferre trilicem
Loricam, saevoque ensi componere dextram.
Cum galeatus eris, christata casside tectus;
Et clipeo insigni pictura, cum pharetratus,
Instar eris Phoebi, maiorque Cupidine fies,
405
Castor ut ille olim, Polluxque, ut clarus habetur
Hector, honos patriae, generique gemendus avito.
Nam, si vera canunt qui res scripsere vetustas,
Maiores sunt arma tui qui prima tulerunt
In Medos, populosque, truces quos Persia servat,
410
Migdoniosque, quibus Phrygius modo iusserat acer
Ille pater Priami; qui, quamvis cesserit armis
Amphitrioniadae, non est tamen arma secutus,
Inde minus, sed ubique fuit vir fortis habendus
In praecio; qualem domuit fortuna dolose,
415
Non probitas sine fraude; docet quod vita peracta.
Inde tibi est belli ratio quandoque futuri,
Ingenio invisum Superis quod terruit olim
Troiugenas sine lege tuos. Nunc iure pavere
Incipiat te turba suo confusa tumultu.
420
Graecia nam divos olim cernebat alumnos,
Indorum veluti Bacchus de gente triumphis
Innumeris rediit stabilitus, qualis et alter
Iupiter in Creta, cuius de saemine nati
Sunt divi, ut referunt plures. Tamen alter eodem
425
Nomine in Arcadia genuit quoque numina plura,
Numina si fas est mortalis dicere, quorum
Gloria claruerit rebus virtute refertis.
Namque homines quondam quis nescit et illa fuisse
Numina, quae veteres Graeci coluere? Quis illos
430
Aut errasse neget, maculatos saemine nostro,
Aut cum mortali generatos corde tulisse
Multa, libidinibus quae sunt subiecta malignis?
Attamen, egregio quoniam nituere vigore
Virtutis bellove velis, vel pace verendi,
435
Promeruere coli. Sunt culti, et Graecia quondam
Floruit his aliisque deis, quos fama recenset.
Sed scelus infandum deus alto e culmine nullum
Approbat, impunita manent nec crimina tandem;
Saerius et si quem plectit, commissa luuntur
440
Hoc maiore modo. Qui foenore delectatur,
Foenore parta domi servat quandoque per annum,
Per denos, deciesque novem, per saecula centum;
At tandem ruit ignis edax vel fulmine missus
A Iove, qui rapiat quae sunt tam turpiter acta;
445
Vel venit assidue qui rodat parta tyrannus,
Vel vario confusa cadunt cumulata tumultu,
Vt si quando lapis lapides supereminet altos,
Fitque cacumen eis, sed fundamenta lutosa
Hoc pondus non ferre valent; lapis unus et alter
450
Concidit, aequantur cum celsis moenia pinnis.
Discite, mortales, virtutem ducere sanctam,
Et colere hanc, quae sola potest efferre beatos;
Sola facit viros, moribundo saemine cretos,
In templis sacra thura sequi, precibusque litari;
455
Credite nec blando sceleri, cum caeca voluptas
Vos trahit in praeceps, cum de praesentibus anceps
Cura subit mentes, cum vana putatis eorum
Nomina, qui tantas laudes meruere peractis
Tot rebus, sine fraude, suis virtutibus usi.
460
Vivitur hic frustra, si nil nisi dulcia quaerunt
Terricolae; quae visa queant confundere mentes,
Et nisi venturis committunt omnia saeclis.
Inde etiam Graeci, qui, post tot bella peracta
Cum fraude atque dolis, victricia signa tulerunt
465
Et servos duxere tuos, Mahomette, parentes,
Sortiti sunt digna sua sibi praemia culpa.
Namque Helene est Paridem non vi scelerata secuta:
Sponte virum exarsit, voluitque erepta videri.
Pro muliere tamen lasciva haud illa tot annos
470
Debebant fera bella sequi, vastantibus arva
Militibus Troiae Graecorum, et singula regni
Ornamenta tui. Phrygia nam gente patentes
Esse tuos, quis nescit adhuc? Cui cornea fibra est
Vsque adeo immanis, tibi qui antiquissima regna
475
Audierit nunquam Troiae statuisse priores,
Maiorum proavos? Othman nam maximus ille
Quartus Ericthonio proavus fuit; ille relatus
Chaldaeo quandoque solo, bellisque fugatus
Persarum strepitu, Phrygiam superaverat oram,
480
Et Lyciam, Mysasque truces. Tandemque quievit
Cultus ut e caelo numen, quod quisque veretur.
Othman gente satus, Priamique e stirpe relatus,
Tu genus es Priami, teque ornamenta sequuntur
Sanguinis invicti quondam, dein fraude remissi.
485
Legisti quotiens scelerata e stirpe Pelasgi
Mermidonesque tuis olim nocuere vetustis?
Herculis ira patrem Priamo regnumque subegit,
Subtraxitque decus frontis, servire coacto,
Ni genibus mallet pietatem poscere flexis.
490
At coniurarunt tandem quacumque relati
Parte duces Graii, Phrygios committere ferro
Et flamae et vinclis. Simul alto e culmine Troia
Concidit, et simul est pars caesa immanibus armis,
Parsque coacta iugo cervicem subdere flexam,
495
Et captiva sequi dominos, grave saepe iubentes.
Nonne Sinon docuit sanctis adhibenda Pelasgis
Quam sit vera fides? Equus ille, tot arma sub alvo
Fixa ferens, monstravit erat quam Graecia verax;
Quae, quod in orbe decem potuit non perdere regnum,
500
Non annis totidem si decertasset, id una
Nocte sibi didicit mendaci subdere monstro.
Pergama sed postquam sunt capta, quid impia fecit
Gens sine crudeli quacumque in parte tumultu?
Aequavit flamisque domos, turresque relatas
505
In caelum, plebemque truci committere cultro
Non dubitavit eam, quae somno est pressa profundo.
Imo, Neoptolemus coram quandoque parente
Digladiat natum; patremque ea damna querentem
Et scelus invisum Superis, simul ense trucidat
510
Ante aras Superum, quos vel coluere Pelasgi.
Heu pudor! Heu pietas! Vbi sunt tua iura? Quid audis?
Ferre potes tam dira sequi? Contenta quiescit
Haud tamen haec Graii tam saeva potentia regni.
Captivos trahit inde viros, quos horruit olim;
515
De celsis praeceps satus Hectore moenibus, index
Virtutis patriae, demittitur: Astianacta
Sic metuunt Phrygem puerum victricibus armis
Mermidones. Contenta fuit nec Graecia rebus
Tam male commissis, nisi persequeretur et illos
520
Qui evasere duces, aliosque aliosque secuti.
Vt pius Antenor, Patavinam condidit urbem;
Moxque ipse Aeneas Laurentes subdidit acres,
Et Sicula statuit regione verendus Acestes
Regna sibi, atque Helenus Pyrrho successit iniquo.
525
Namque, ubi iam Superi poenam pro crimine vellent
A Graecis tam saepe gravi, caelestia dicas
Coniurasse olim contra quos numina cuncta:
Cum Diomedeis dominus datur aesca caballis;
Cum ferus Alcides tunica confusus, in ignem
530
Se iacit urendum; cum Pyrrhus saeva remittit
Membra per Ambrachiam; proprio cum pectora ferro
Dilacerat, furiis captus, Thelamonius Aiax;
Cumque Agamemnoniam caedem procurat et uxor
Et famulus, qualem meruit pro fraude reperta;
535
Cumque satus de rege puer, furibundus Orestes,
Obtruncat matrem, Furiis mox esse coactus
Semper in orbe vagus; cuius soror optima quondam
Eripit hospitibus vitam, quia Taurica diris
Moribus id pateretur: erant cui sacra Dianae;
540
Et cum Dulichius, cara sine coniuge, gentes
Tot peragrat, patiturque ratis tot damna subactae;
Cum Nestor bellumque simul caedemque suorum
Ante videt, quam sit vita sublatus ab alma;
Cum Palamedeos animos fraus improba tollat
545
E medio; sed iure, fuit quia patribus hostis
Vsque tuis. Referam quid singula? Graecia tandem
In facinus compulsa novum, memor ante malorum,
Hac ratione tuo generi nocet usque reperta.
Namque, Quirinali fuerat quod nobile in urbe
550
Imperium, a magno commissum Caesare quondam,
Qui dominabatur supremae denique Thylae,
Graecia fatifero quaesivit dira veneno
Eripere, in propriamque domum convertere pulchra
Sceptra, quibus fuerant Troiani ab origine magni.
555
Caesar, Iuleo clarus cognomine, summum
Imperium ornavit meritis et laude suorum;
At Constantinus traduxit ad atria priscae
Thracis et in veteris Byzanti, nomine solum
Mutato, instituit regnum, sine lege tenendum
560
Barbarico quandoque modo. Nam qualia iura
Et quales leges, vel pagina Iustiniani
Vel reliquorum audet libris conferre Latinis,
Quos Labeo et Paulus, quos Scevola Serviliusque
Atque Modestinus prisco scripsere decoro?
565
Sed minus hoc fortasse malum; peiora tulerunt
Moribus assiduis, misso qui Marte togaque
Deposita, in ludis tantum somnoque cyboque
Astricti, nihil inde aliud quam vana referri
Somnia cernebant. Merito tum nomine Romae
570
Privati quandoque suae, tum laudibus illis
Quas tenuere olim, Latium dum Caesar habebat,
Paulatim misere decus celebremque coronam
Quae fuerat fronti praeclari Caesaris ampla,
Et dedit omnificus, qui singula plectit et ornat,
575
Iupiter, ut, quando non Roma, at Graecia facta est,
Induperatorum tutrix spolietur iniquis
Auspiciis, Phrygibusque caput, quos vicerat olim,
Subdat et antiquus renovetur sanguis Amyrae,
Atque Othman redeat primaeva in iura parentum.
580
Nonne vides, Mahomette, quibus processerit usque
Mermidonum populus meritis, certare tuorum
Si voluit quandoque miser cum milite? Nonne
Cernis ut oppressa semper cervice redivit
In patriam, si bella suis commisit alumnis?
585
At proavi quam saepe tui, quam saepe parentes
Victores rediere, viros strinxere cathaenis
Thraiicios, priscumque decus rapuere! Nec usquam
Vel cessatur adhuc, vel tunc cessabitur, arma
Cum gestanda tibi designo, animumque virilem
590
Iliacamque manum, quando omnia iura tuorum
Tu reparabis, eris si quem dant fata futurum.
Mitto Asiam, cuius, Graeco parere iubenti
Pars fuerat maior sine defensore coacta;
Hanc tamen ipse tenes paulatim, milite pulso
595
Thraiicio, rebusque tuis cum laude peractis
Consilioque gravi. Sed si fas dicere verum est,
Paulatim Europae servit pars maxima Turcis,
Graiorum quae prisca fuit, Tenedosque sinusque
Qui Phrygibus communis erat; tum terra propinqua
600
Littoribus, quibus est cognomen Bosphoros olim,
Servit ubique tuis. Macedum quin regna parentis
Dextra tui magno sibi subdidit inclyta ductu;
Atque ab olympiaco quae constant plurima cursu,
Nobilitata aliis non parva laude triumphis,
605
Sunt patri commissa tuo; Tanainque rigentem
Hic expugnavit, servireque saepe coegit
Flumineos hinc inde Scythas. Nam Parthus Arabsque
Sunt consanguinei domibus, Mahomette, tuorum.
Imo ausus pater est Hunnos bellare frementes,
610
Danubiique aditus temptare. Et funera quot sunt
Inde illis pariterque tuis, odiis utriusque
Gentis facta manu nonnunquam militis ampla?
Sed tu magna paras, maioraque patre tuisque
Solus agis. De stirpe tua, non ante fuit te
615
Clarior, haud instat post saecula mille futurus.
Si me audis (Bellona, loquor te digna) monentem
Accipe. Pelle procul Venerem, lectumque cybumque,
Effuge quae laudat. Nec sit tibi grata voluptas,
Quam tanti facit illa. Dabunt tibi taedia rerum
620
Intervalla animis quandoque adhibenda remissis,
Scorpio quale solet merito quandoque rigescens
Laxari, ut cordam possit magis aedere fortem,
Cum sit opus. Nam semper homo, si taela per hostes
Tractet inexcussis manibus, perdatur ab ipsa
625
Duricie, et possit fatis succumbere diris.
Materia est nam nostra caro non ferrea, non vis
Vlla adamantis; homo est, quem si quandoque voluptas
Grata capit, tunc est non despicienda, feruntur
Cum gravia et duri casus variique labores.
630
Tunc erit et natis praestandum munus, ut ex te
Proveniant patris similes. Nunc belliger insta,
Vt facis, et nobis tua munera cuncta dicato.
Martis opus fies: non huius quem veneratur
Graecia, qui bellum se dedicisse fatetur,
635
Et gladios nescire suos; sed Martis honesti,
Qui Lapytharum olim fuerat rex maximus, a quo
Orbis habet quidquid castris spectabile cernit.
Ille etiam a claudo captus sub rete marito,
Otia dum licuit, post res cunctamine gestas,
640
Vlla sequi, potuit fortasse libidine vinci;
At non assidua; non qui vel mense, vel anno
Triverit ingentis causas, sed cuius ineptus
Qualis qualis amor leviter compulsus obiret.
Crede mihi: es magnus, Mahomette; at patre futurus
645
Et proavis maior, si non desistis ab acri
Ingenio, et manibus praeda silvisque cruentis.
Sic agilis cursu fies, sic debile corpus
Non erit. Instabunt vires, pavor omnis abibit.
Castra frequentabis, quandoque animosus iniquis;
650
Hostibus invisus, caedes terrebis, in omnis
Fortis eris, poteritque tuis non ictibus ullus,
Ensibus aut iaculis taelove resistere cuiquam.
Tunc, ubi iam clarus vitali luce solutus
Fiet Amorattis, tantumque tuebere solus
655
Imperium, Graecis regem permittere nullum
Esse putes dignum, generi qui damna pararunt
Tanta tuo. Obsistes semper, gravis hostis habendus,
Nec parces, nisi colla iugo summissa videbis.
Et quod Apollo mihi vates verissimus esse
660
De te inquit fatis decretum, quodque futurum
Instat adhuc, praedico tibi. Tu Thracibus olim
Atque novae Romae regno potieris, et illam
Vi magna accipies. Galathas superabis, iniqua
Mente tibi astrictos. Cholcorum sceptra subibunt
665
Iura tua. Hinc Hunnis bellum exitiale parabis
Hinc Mytileneos subdes, Lemnumque vetustam,
Cycladas et cunctas. Tunc et praeclara Corynthus
Et Peloponesso reliquum quod constet in omni,
Et quod terra tenet pelago fortasse propinqua,
670
Vel bimari, vel quod mutavit nomen ab Helle,
Omne tuo imperio regnum subdetur ubique.
Hinc Seraphi, hinc Bosni, quos nunc Pannonia nutrit
Inferior, flexoque genu collisque retectis
Parebunt, Mahomette, tibi, et tua iussa sequentur.
675
Inde et ab Hadriaco consurget magna senatu
Lis tibi. Nam Veneti sunt Marte togaque verendi
In Latio, possuntque mari componere classes,
Qualis vix Poeni potuerunt, vixque Quirites,
Vix tanti Xerxis tam saeva potentia quondam.
680
Namque hodie est usus rerum magis aptus et amplus,
Et qui bellantur pelago, didicere minores
Arma sequi meliora illis, quae prisca fuerunt.
A Venetis Gallis, si vera est fama, refertur
Hadriacis stirps facta; canunt, Antenore iunctos,
685
Euganeos pepulisse viros, Patavinaque primum
Moenia, post aliquot Totyla flagrante, parasse
Saecula Rivaltum. Namque hoc est nomen et urbi,
Quam colit Hadriaci species generosa senatus.
Hinc igitur variis causis quandoque parantur
690
Nautica bella tibi. Sed tu ne desere mentem
Infractam. Euboico dominabere denique regno,
Cum, contra illorum classem, tua classis ad astra
Et numero et multo referetur milite praestans.
Tunc quoque terrebis quae circum littora pontum
695
Vndique sunt: Cretae, Rhodiis, Phoeacibus unus
Terror eris, Cyproque ingens. Tunc multa Liburnis,
Multa dabis vario et densissima damna tumultu
Illyricis, cum praeda tibi referetur ab illis
Montibus, et fugient quocumque e littore turbae
700
Multae, quas Picenus ager, quas Appula terra,
Quas capient Brutii, Calabri quas forte fovebunt.
Quin etiam audebis Persarum vertere regem
Inque fugam Persas, non obsistente Casane.
Quin etiam Vlachos (licet olim saemine Romae,
705
Quale colonorum solet indurescere corpus,
Et fieri, ut patria est, Vlachos, de stirpe Quiritum,
Sed Scythicae factos patriae de lege colonos)
Hostes iure tuos, vili non Marte, sed armis
Fatiferis perdes; classemque parabis euntem,
710
Qualis nulla prius fuit ullis visa diebus.
Res erit et ductu tibi concertata tuorum,
Et sine te tandem confusa, ubi surgit in astra
Ille Epidaurus apex, medica qui claruit arte;
Vox Scutarin vulgaris habet. Tu magna parabis,
715
Magna iubebis ei, qui ducet castra, licet sit
Arx ea in aerio montisque cacumine celsi.
Et licet hanc Veneti summa virtute tueri
Qualibet arte velint, tamen haec obsessa feretur
Magnum in discrimen, propter tua classica multa,
720
Proque improviso concursu hinc inde tuorum.
Sed nolet Fortuna tui ducis arma videre
Tam claro composta loco, te absente. Rebellis
Ergo fit, et suadet redeat dux ille, tuisque
Sospitibus fugiat. Nec scit quid forte pavescat,
725
Sed quando haec fatis data sunt. Tu desine velle
Quae tibi fata negant; Scutarim, me consule mitte,
Quod saxum tibi fata negant. Mihi crede monenti.
Haec mihi fas audita sequi. Quo classis abibit,
Denique vi firmabis equos, vel saxa, vel aequor
730
Persarum, Hunnorumve adeas; seriesque laborum
Atque modus rerum quis sit tibi deinde futurus,
Haec sileo, recitem ne quando volumen ab ipso
Vate datum Phoebo. Satis est suadere: par eris
Ad facinus quodcumque datur memorabile laudi
735
Saepe tuae. Haec memori si serves pectore, vivas".
Haec ubi dicta dedit Bellona, animavit euntem
Sponte canem in tauros rostro fervente molossum,
Et lateri currentis equi, qui sponte volabat,
Adiecit calchar, tygremque coercuit acrem
740
In vitulos. Exosus enim lectumque cybumque
Et Veneris praecepta levis, capit arma, monente
Bellona, vel Marte sata, vel Martis alumna.
Sicque ait: "Arma sequor, mea dux, Bellona, tuisque
Auspiciis maiora reor quandoque futura.
745
I procul, o Paphia numen venerabile in ora!
Sim iuvenis quamvis, non sum sine mente nec alti
Expers consilii, nec me de patre creatum
Credat Amoratti quisquam, quo perdita luxu
Vita sit, at quoniam sequar immortalia quaeque;
750
Non ego sum cuius leviter tractentur amores
A Venere insulsi, sed qui virtute per omne
Discrimen statuam vitae componere laudes,
Immortale decus mihi cuncta in saecla parare.
Nec fortuna mihi, nec quisquam e casibus illis,
755
Qui soliti sunt saepe levem compraehendere plebem,
Surripiet mentem meritis hinc inde dicatam.
Quam pulchrum est splendere armis, regesque ducesque
Illos Marte sequi, sunt quorum nomina nostris
Scripta voluminibus! Nam nostra ea puto, Latina
760
Quae sibi lingua facit, siquidem res ampla Quirini
Venit ab Aenea patrum genitore meorum.
Nam licet Aeneas Latium contenderit, in quo
Successere duci soboles clarissima primum,
Tunc soboli proles, tunc stirps sine fine futura;
765
At nos Chaldaeoque solo quandoque vagati
Parthorumque locis, eadem domus una fuisse
Fertur originibus nostri primoque parenti,
Et consanguinei qui successere fuerunt.
Quam pulchrum est bello Furium praestare Camillum,
770
Aut Fabium, Curiumque gravem, fortemque Metellum,
Infractoque animo Marcellum, illosque Quirites
Qui pro Romano duxerunt castra senatu,
Quales Scipiadae, Caesar, Pompeius et illi
Quos numerare velim si forsitan exeat annus.
775
Hi ingenio eximio ad virtutis praemia sanctae
Assueti assiduo se dilacerare labore;
Nam labor est nutrit qui mentes saedulus altas,
Datque valere viris sua corpora, membraque nunquam
Vel procaera minus, vel non robusta videri.
780
Inde Cato egregium monuit quandoque nepotem,
Vt mihi narratur, sese torrentibus ipsis
Opposuisse animo nollet dubitare virili.
Nonne etiam Alcides, de quo tam nobile nomen
Exit in omne latus, monstris persaepe domandis
785
Fortior ut fieret bellis, exercitus esse
Dicitur, ut dextras hominum minus inde timeret?
Ille aprum stravit, qui perterrebat euntes
Finitimos, stantesque domi; flamisque peremit
Lernaeam, de qua iam fabula fingitur, hydram;
790
Nunc Erymantheisque iugis, caecaque palude
Vexavit se, bella movens, furialibus armis;
Nuncque Cleonei spoliavit terga leonis,
Aeripedemque dedit non posse evadere cervam
Cursibus aeriis; turpes nunc aere volucres
795
Stymphalidas rapuit; qua re est ut nulla bimembrum
Cura metusque virum tulerit, sed semper in illos
Inque feros Lapithas fuit ardentissimus armis;
Cumque caballorum Diomedis sensit iniquam
Saeviciem, monstris exercitus, haec quoque monstra
800
Non metuit, quando dominum dedit esse caballis.
Quin et Busyrin, Thebana ex urbe minacem,
Geryonemque trucem, multosque una arte Gigantas
Surripuit luci, fuerant quia monstra perempta
Ante sibi, et monstris exercitus ipse domandis.
805
Sic ego qui in silvis versor, nec parco labori,
Negligoque algorem atque aestum, nec vexor amore,
Nec, cupidus rerum, rapio privata, futurum
Me reor, Alcidae similem non dixero, multo
Sed non dissimilem, quem non lascivia vertat
810
In facinus, non molle aliquod regale venenum.
Quod, si vera mihi promittit diva, locuto
Vate quod illa refert, qua debeo mente moveri
Nocte, die, stimulis ad quae mihi iussit Apollo,
Imperium in Graecos ut dilatare mihi fas
815
Et sit in externos aliquando potentia reges?
Proh, deus, humanas qui res conducis, et armas
Iusticiae clipeo rectos sine labe clientes,
Quique domas scelus omne, refer mihi iussa secuto
Quae tua sunt. Nam iusta scio te cuncta probare".
820
Haec ait, et subito in nimbum conversa volantem,
Bellona est alias in terras inde relata.
Atque abiit Venus. Ipse suos Mahomettus Amyras
Molitur, donec redeant quos silva tenebat
Cum studio praedae. Redeunt sed denique, et ipsum
825
Inveniunt animo dominum meliore frementem
Bella futura, suis semper crescentia votis.
Iamque recensebat, fuerant quae multa futura
In Graios, si vita sibi quandoque maneret;
Cum stupuere alii quanam nova posset imago
830
Esse sui huic iuveni, cur tot speraret habere
Mermidonas contra bellaci Marte triumphos.
Partim digna putant forti iuvenilibus annis
Esse animo, et tales curas sub pectore ferre
Et suadere sibi, Graecos spoliare trophaeis.
835
Procedunt varioque implent se murmure quisquam,
Atque alii causas alias, aliique recensent
Esse alias, ut saepe solet gens nescia veri
Pro studiis pensare suis, illudque putare
Verius in quo sit stabilitum mentis acumen.
840
At Mahomettus amans laudis, cui certa cupido
Esset honorari merita virtute, et ad usque
Extremas orbis partes dispergere famam,
(Vt leo Marmaricus vitulos dum cogitat, aut si
Cum quacumque fera sibi sit pugnare necesse,
845
Tunc gaudet, colloque feras supereminet omnis,
Vt dicas rictu nunc has confundere victas)
Vectus equo plaudit, plausumque ad sydera mittit;
Esse diem affectat, qua ferro certet in hostem.
"Expectatur aper" dixit "nec terreor usquam,
850
Fulminea quamvis quaerat me perdere sanna;
Cornibus arboreis cerva expectatur. In omnis
Ipse feras compono manus, iaculorve premove
Hastili taelo. Delectant vincula nulla,
Retia nec, caecaeve plagae, nisi pectore forti
855
Insistam, manibusque domem quod perdere curo.
Non paveo haec, debent quae fortes iure pavere;
Cumque viris metuam Veneri Bacchoque dicatis
Conseruisse manus? Certe experientia rebus
Testis erit nostris. Nec me lectusve cybusve
860
Sive libido alio confundet iniqua nitore".
Audiit haec quicumque suum pharetratus Amyram
Forte sequebatur, nec quisquam dicere contra,
Quamquam aliqui vellent, audet, quia Martia bella
Appetere hunc cernit, genitum sub nomine Martis.
865
Quisque tamen memori servat sub pectore, dixit
Quae iuvenis laudis sitibundus regulus amplae.
Ergo ubi magnanimum Mahomettum pulchra recepit
Regia, iamque thoro tunc caena modesta parata est,
Tunc requies fesso; patri quandoque roganti,
870
Quid genitus faceret, quae praeda est vecta, quis ordo,
Sunt qui commemorent Mahometti ex ore relata
Verba, velintque patrem curiosum denique nati
Perterrere, sinet si bello accingier illum.
"Pax tibi" dixerunt "cum Graecis; unus Amyras
875
Iustus es, atque Othman referunt de stirpe fuisse
Non alium eximium magis et virtutibus altum.
Thraiicii nullos te contra inferre tumultus
Prosumunt, parere etiam quandoque parati
Quae tu cumque iubes populis. Cur natus Achivis
880
Bella minatur, amant qui te ceu numen ab astris?"
Inter quos fuerat suasores saepe Chalyles,
Magnus Amorattis consul, res quique gerebat
In regno egregias Turcorum. Nam seniori,
Qui instituit proavum Mahometti, clarus Amyras
885
Credit Amorattis mirum, suasoreque ductus
Semper eo et pace et bello, hinc exegerat omne
Consilium, viresque suas referebat in hostem.
Hic tamen usque avidus fuerat sine fine peculii,
Vt, cum dona sibi a Graecis non pauca darentur,
890
Lucra coegerint dominos fraudare Chalylem,
Et cum Thraiiciis sentire atque illa monere.
Sed pater haudquaquam tenuit quo diceret astu
Haec senior consul. Natum iubet ergo vocari
Quem moneat, taelis ne sese immisceat ullis;
895
Addidit et satis similem sibi crescere natum
Illius, ferro quem fata perire canebant,
Lydia Pactolus nitidus qua praeterit arva,
Qui, venaretur cum, ferro ereptus obivit.
Praesentemque videt genitum, sicque ore salutat:
900
"Care puer, Mahomette, teris quid tempora frustra,
Vt referunt qui te venerantur? Vana moraris
Saecula bellorum qui ni, Mahomette, minatus
Bella animo infracto pro sedicione Pelasgis,
Qua coniurarunt contra Othman stirpis alumnos?
905
Res ea transacta est. Sequeris quid somnia, quae te
Perturbent? Facilis nam si victoria posset
Esse in eos, dudum temptassem perdere ferro
Thraiicios Graiosque omnis. Sed iniqua coegit
Causa pedem revocare. Deus favet omnibus unus
910
Iusta quibus causa est. Nova quid tum Roma putetur?
An quicquam campestre, queant quod perdere arantes
Forte boves? Vrbs est, similis cui nulla per orbem,
Moenibus ad caelum missis, spacioque potenti,
Quam mare, quam tellus diverso more tuetur,
915
Vt nec opus taelis, nec defensore necesse
Milite sit; portas claudat modo, nulla timenda
Castra, nec occursus quamcumque ex gente frementum.
Sed fac posse putes Graecos superare. Quid illi
Peccavere, quibus tanta haec nunc damna pararis?
920
Vivunt pace quidem, nec praecipiente resistunt
Me cuiquam nostrum; nec te, puer optime, mente
Vsque adeo immiti confundas. Vive, ut Amyram
Saemine Amoratti genitum decet. Arma repone,
Nec silvis semper, nec lecto denique semper
925
Esse para. Sit cara quies, quam nulla sequatur
Fama mali. Appetimus cuncti nam iure quietem.
Regnorum numerus me concedente, relictus
Magnus erit. Samii parebunt atque Pelasgi,
Qua Macedum sunt parte domus; tum Troia Phrygesque
930
Cum Tenedo adversa; tumque Andros, tum sacra Delos
Et Strophades reliquae, quidquidque habuere puellae
Thermodontiacae. Tum Media, Pamphiliaeque
Et Lyciae pars maior. Erit tua denique parvi
Prisca corona Soli. Numerem quid singula? Abundas
935
Tot regnis, ut opus tibi non sit bella movere
Et temptare, manus cum caede videre cruentas.
Appetis an nummos gemmasve? Petendo dabuntur
Singula, quae possit tibi cara parare voluptas".
Haec simul ac dixit, natum est amplexus. At ille
940
Quem neque blandiri, nec perterrere parentis
Verba queant: "Quid, care, mones me?" dixit Amyras
"Quid, pater, hoc suades quod ego detestor? In ortum
Ante amnes redeant, niteant cum luce tenebrae,
Obscurus fiat Phoebus, mare et ignis eodem
945
Esse loco possint, caelum tellusque, nec ulla
Res sit ut ante fuit, quam me delectet inanis
Pax sine virtutis titulo. Quid iusta requiris
Causa sit an peior? Iustam victoria causam
Esse facit. Si vinco, dei favisse putentur
950
Iure mihi, quoniam fuerit iustissima nobis
Causa, modo vincam. Cur Cyrus perdere bello
Temptavit Croesum? Cum Croeso quid sibi iuris,
Quid rationis erat? Quia vicit, iusta fuerunt
Omnia: victorem laudavit Persia regem.
955
At Ninus qua lege manus immisit in ipsos
Finitimos, finxit quibus esse immotus amicus,
Mutarique animum non posse? At regna suarum
Accumulavit opum studio cum viribus acer,
Et, quidquid potuit, iaculis confidit et ense.
960
Qualis Alexander? Causa qua motus, honesta
Aut turpi, non vidit. Erat sed in arma fremiscens:
Arma animum statuere ferum. Quid Pyrrhus habebat
Vrbem in Romanam iuris? Quid et Annibal? Vt sint
Vsque adeo infensi generi sine lumine nostro?
965
Quisque cupit maior fieri, nec sistere possunt
Qui sunt mente gravi, discrimen ferre parati
Omne; modo vincant. Si ludis, vincere temptas.
Et turpis questus de ludo est. Attamen audes
Vincere velle. Mihi si stat victoria, regnum
970
Accumulare meum nolim felicibus armis?
Difficilis quod si mihi sit victoria, ceu tu
Esse putas, Thracis monstrans regionis alumnos,
Moeniaque et duros aditus, terraque marique,
Gloria tunc maior mihi erit, cum difficilis me
975
Res magis exercebit. Habent nam praemia duri
Certa etiam casus. Lecto non quaeritur aurum,
Otia non referunt stabilita libidine munus.
Qui mare mercator tranavit, et impiger Indos
Asyriosque adiit Nabatheaque regna, nivesque
980
Caucaseas terra vidit gelidosque Britannos,
Theutonicique soli montes, terraque marique,
Et Scyllam et rabidam penetravit saepe Carybdim,
Symplegadasque, aliud vel quidquid durius extat,
Ille meretur opes, praecium virtutis et artis.
985
Quot tu regna tibi cumulasti? Iusta querela
Dices, semper erat. De se malus arbiter esse
Quisque potest. Alios fac et id sic dicere. Bello
Constitui hanc animam vel perdere, vel sceleratos
Mermidonas, nostro generi qui multa dederunt
990
Olim damna, mea tandem confundere dextra.
Hoc tu, care pater, debes gaudere, futurus
Si sum maior avis; crescit tua gloria, natum
Si superesse vides clara virtute verendum.
Namque litabo tuo cineri quandoque Pelasgos,
995
Vt nostra Aeacidae tam pulchra Polyxena quondam
Fertur amatori iniusta ratione litata.
Crede mihi, si sum post funera forte superstes,
Sacra patris faciam quacumque in parte iacebis,
Te sentire animo quo sim, quae plurima temptem".
1000
Cum pater haec audit, nec enim sine munere caeli
Esse putat tantos animos, subridet et inquit:
"Postquam tanta cupis bello tibi, nate, parare,
Esto, opus hoc sequere, et fautoribus utere fatis.
Forsitan est aliquis caelesti in culmine qui te
1005
Ad decus invitat, nomenque in fine futurum.
Perge animo infracto, si sic tua fata dederunt".
Ergo et consensu cari genitoris ad arma
Invitatur, equis semper stimulatus habendis,
Qui valeant tum bella sequi, tum perdere cursu
1010
Hostes, quando aditus fuerit quicumque, fugaces.
Quosque audit virtute viros praestare superba,
Et fortes animo, et dextra cum laude putari,
Allicit hos, posito pro rebus munere gestis.
Quin delectatur vitas audire vetustas
1015
Illorum qui bella duces gessere tot uni,
Atque latina simul, simul enarrare legentes
Barbara, quaeque lubet recitent modo facta virorum
Inclyta priscorum, quos nomen ad astra revexit.
Fama fit in vulgus Mahomettum Marte futurum
1020
Qualis Caesar erat; sed quem tum solis et ortus
Solis et occasus vivendi in laude pavescat,
Et quisque hunc rentur, magis excellentia cursu
Facturum vitae. Sed in hoc crescebat et ingens
Mens, quod posset adhuc multos confundere reges
1025
Et studium armatae laudis. Sic saemina in arvis
Clara suis, quae sint fructus praestantia dulces,
Degeneratura non crescunt arbore, cultu
Si sunt nativo. Sic sic Mahomettus in armis
Crescebat, veluti cui sydera cuncta favebant.