Galassio Vicentino carmina minora 5

Testo base di riferimento: Giancarla Pizzato, tesi di laurea Università degli studi di Padova, 1980-81

Cura dell'edizione digitale: M. Rossi


Ad Georgium Buzacharinum

 

Buzacharine, alto Patavum sate sanguine, quid me

      Dilanias miserum, quidve, puer, laceras?

Non mihi prisca meae praeclarae nomina gentis

      Desint: quo tibi sum despiciendus ego?

5

Egregiam Ligurum vetustam ab origine duco

      Stirpem, etsi patriam natus in urbe tua.

Nec fidas forma tantum, nec crede colori:

      Nam decus et formam proxime carpet hyems.

Nonne vides magno superes ut vertice patrem,

10

      Amplexu gravis es utque fies gravior?

Barba genis crescit roseis, cito labitur aetas.

      Ergo age, vel fruere vel patiare frui,

Aut simul utrumque efficias. Mihi reddere vices

      Ipse potes: habeo quid iuvet et sapiat.

15

Ni mea me mater paribus †bube† scimus †animus†

      Fallat. Habes habeo, si dabis ipse dabo

Sed neque divitiis neque auro aut divite cultu

      Me sperne, aut opibus vincimur usque tuis.

Solus ego, nullus sibi quae communia frater

20

      Vendicet; inscribo praedia, rura, domos.

Omnia quaeque damus; modo me, puer, unice serves,

      Accipe: quam parvo munere dives eris!

Buzacharine, vides, morior misere: Georgi,

      Sum tuus atque tuo dignus amore. Vale.