Ad celebrem d. Prosperum de Columna cardinalem
Accipe, nostrarum iudex aequissime rerum,
Romani princeps arbiter eloquii,
Accipe quos humili versus meditamur avena,
Et nostram, princeps, corrige Theseidem.
5
Nam tibi perfacile est doctas cognoscere musas,
Divinum ingenium Talia nosse dedit.
Tu quoque cuncta simul iusto libramine pendis
Inque manus iustas aequa statera venit.
Dic age, si nostras laudes, doctissime, musas,
10
Dulcibus et numeris nostra Talia canit.
Ipse ego si videam quale hoc de carmine profers
Iudicium, et videam iam placuisse semel,
Tunc mihi divinus mentem spirabit Apollo
Oraque castaliis sicca rigabit aquis.
15
Tunc tua perpetuis inscribam nomina cartis
Quosque diu titulos magna Columna gerit.
Carmina censebas teneris cantata sub annis,
Et quae iam cecini carmina culta puer.
Nam praeter solitum, super id quod tempora poscunt
20
Imberbis scripsi carmina multa puer.
Multaque mirandum est fluerent ceu fonte perenni;
Ingenium miror nunc iuvenile meum.
Quo dulces abiere ioci? Pia carmina quo nunc?
Cur stupet a multis musa gravata malis?
25
Consenuit pariterque animus viridisque iuventa,
Friguit et sanguis; sic tepet ingenium.
Horum causa fuit, quoniam sunt praemia nusquam
Debita virtuti: tempora nostra queror,
Saevitiam damno nostram saeclumque malignum,
30
Quo meritum nullum sacra poesis habet.
Nunc dormit plumis phalerisque ornatur et auro
Inscitia: heu! nunc est temporis ista lues.
Mendicemne cibum? Mendicem caetera quaeque?
Vnica subsidio est prisca Columna domus.
35
Tu potes infaustis genitum natalibus, o dux,
Tu potes a tantis iam relevare malis.
Da dextram misero: tantis me absolve periclis
Et simul a tantis eripe, magne, malis.
Namque malis tantis si mens mea spiret in istis,
40
Effundam miris carmina multa modis.