Ad posteros carmen in quo etiam
continentur laudes et commoda insignis urbis
et agri Vincentini praestantiumque virorum
Parva mihi patria est, quamvis Vincentia nomen
Efferat, et victo nomen ab hoste gerat.
Nam dum finitimi ferro decernere tentant,
Exiguamque urbem bellica signa premunt,
5
Vincuntur, victique iugo fera colla dedere:
Hinc Vincentinos publica fama vocat.
Nec Senones credas dixisse haec nomina nostris;
Antea Vicanos fama vetusta canit.
Hic tantum Galli, victricia bella gerentes,
10
In veteri vico moenia parva locant:
Quique alias addunt urbes, munimina tuta,
Atque agros totidem Gallica signa tenent,
Quo se conferrent, si belli adversa fuisset
Fortuna et Latio Gallica terga darent.
15
Hinc rem romanam Latiumque lacessere tentant,
Seu mare, seu terris bella gerenda forent.
Haec quoque romanas ad moenia vertere praedas,
Hic dare iam meritis praemia digna viris.
Haec data sunt nostrae praeclarae nomina terrae,
20
Hinc Vincentini nomina clara tenent.
Post victos hostes libertatemque receptam,
Haec Vincentinis nomina dicta viris,
Obsessi postquam claros habuere triumphos
Hostibus effusis, signaque capta ducum.
25
Parva licet patria est, claris sed maxima factis,
Clara fide et sancta religione valens.
Hanc gemini claudunt amnes collisque propinquus,
Et populosa satis moenia parva tenent.
Hinc fluvius Retro placidis devolvitur undis,
30
Hic ubi pons veteris dicitur esse fori.
Hic soliti cives Marti celebrare kalendas;
Hinc populus varia merce gravatus erat.
Pons est insignis titulis geminisque triumphis;
Hinc Martis templum est; hinc Lupa porta patet.
35
Hic Lupa, quae geminos lactaverat ubere fratres,
Marmore de pario phidiacaque manu;
Hinc celebrata diu magnae cunabula Romae;
Hic patuit cunctis non temerata fides.
Nec procul hinc Bericae venerabilis amphitheatri
40
Surgebat moles celsior apta iocis.
Hic soliti patres classes censere sub armis,
Et iuvenes pugnae concelebrare vices.
Sed populosus ager pastoribus atque colonis,
Foecundans cultus nobilitate sui.
45
Quis numeret populos magnos, totque oppida magna
In Vincentino condita multa solo?
Non vicinae urbes armis, non divite gleba,
Nec superant studiis, moribus atque modis.
Nec Britones lanas, quas tingunt murice, curant,
50
Nec seres vermes cautius ullus habet,
Barbarus unde metit mollissima vellera Seres,
Vnde Damascenum purpura lecta venit.
Scicilides nostris certant; non Affrica campis
Divitior nobis, uberiorque seges.
55
Collibus innumeris Bachi gratissima dona
Colligimus, superant quaeque Falernus habet.
Magna venit nobis variis vindemia pomis,
Et quae sunt docta consita multa manu.
Quidque oleas referam, palladia dona Minervae,
60
Et quid apes memorem mellifluasque casas?
Bis gravidae pecudes; bis lactant ubere foetus;
Prataque ter metimus; bisque seruntur agri.
Quid scribam magnosque greges, foetasque iuvencas,
Qui pingues campos, pascua larga colunt?
65
Lacque novum numquam brumali tempore defit,
Nec cum maturis messibus ardet ager.
Nil magis officiet pratis quam ducere rivos
Negligimus, pingui vel satiare fimo.
Est operae pretium ductus si cernis aquai,
70
Arida ne pereant arva perusta siti.
Est operae pretium surgentes cernere fontes,
Et vincentino flumina multa solo.
Perdimus interea, caelestia munera, fontes;
Agricola auriferas perdit avarus aquas.
75
Marmora, porphyreusque lapis, quos Graecia mittit,
Et varius, viridans, indiacusque simul,
Atque alabastra simul, nec tarsus numidicusque
Cum vincentinis aequiparandus erit.
Proceras silvas celsis in montibus ortas
80
Idaeae matris vincere silva nequit.
Salve terra parens, variis foecunda metallis!
Omniferax salve terra, benigna parens!
Haec sunt parva quidem, sed non spernenda, nec ultro
Munera fortunae despicienda puto.
85
Terra virisque ferax animisque audacibus una,
Nec minus egregiis vatibus ipsa ferax.
Adde tot illustres animas, tot fortia bello
Pectora, tot mactos integritate viros.
O mihi quam dulce est, numerans ut singula curram
90
(Nec numerare queo) nomina multa virum!
Qui nescit magni doctique Palaemonis artes,
Tranquilli Prisci perlegat historiam.
Magne Simon, iuris legumque aenigmata solvens,
Iurisconsulti nomina clara tenes.
95
Tu patriam titulis decoras et laude perenni;
Tu decus es terrae, compatriota, meae.
Aspice qui sequitur, quanta sit laude colendus
Omnibonus, terrae gloria magna meae.
Hic graiae decus est linguae pariterque latinae;
100
Hic est quem vocitat lingua latina patrem.
Hinc Gaietani foecundum pectus et artes,
Qui nomen, palmam philosophantis habet.
Quidquid Aristotiles, peripateticus docet ordo
Divinusque Plato stoicaque schola sapit
105
Et romana simul quidquid gymnasia scribunt,
Hic melius docuit, limpidiusque refert.
Qui fontem, Parnase, tuum decoratque coturnos
Maiores, Luscus non reticendus erit.
Et gemini Lusco nati genitore secuntur,
110
Quos iuvenes nimium mors properata rapit.
Virgiliis patrem poteras natosque Tibullis
Aequare, et lauro cingere utrumque caput.
Cerne Leonicei viridantia tempora vatis,
Qui molles elegos heroicosque facit.
115
Hic superat priscos nimia gravitate latinos
(Resque nimis mira est), nunc puer ipse, senes,
Sique supervivet, fuerint sibi tempora longa
Vt possit pueris multa referre senex.
Iam video, teneri superabit scripta Tibulli,
120
Concedetque sibi femina graeca lyram.
Non plus maeonius vates, non thracius Orpheus,
Nec plus pelignus quam sua musa sonat.
Rauca, Catulle, canit tua fistula; rauca, Properti,
Buccina; Nicoleos sola Talia placet.
125
Quod si grandaevos veniat Nicolaus ad annos,
Cedite Romani graecaque turba locum.
Nec pater Aeneas, Vulpis certissima proles,
Eloquio insignis praetereundus erit;
Nec Paiella domus, quae vatis nomine clari
130
Gaudet et egregios protulit illa viros.
Nec claros Portos nostrae non laudis egenos
Praetereo, quoniam nomina clara virum.
Quod si te memorem, qui proxime iura docebas,
Inter praeclaros, magne Iohannes, eris.
135
Num, venerande senex, dictum scriptumque relinquam,
Praesule quo patria est, quo duce clara fuit?
Oronti, errores Patriarces dicere falsos
Non dubitas, quoniam rectius ipse sapis;
Necque suis sensis potuit mollire Severus,
140
Cederet ut retro cum pietate fides.
Teque ducem sequitur, te, Vincentine Perendeu;
Teque Liutprandus, te longobarda cohors.
Testis erit magni celebrisque Ravenna triumphi,
Hic ubi caesa iacent millia multa Dacum;
145
Dumque frementis equi foderes calcaribus armos,
Insequeris fusos, sterneris ipse simul.
Aule Cecina, meo non dedignabere versu,
Claudi, maeonica dignior ipse tuba.
Gallia te, Venetum populi Veronaque magna
150
Atque Athesis testes fortia facta canunt;
Teque ducem belli populus summusque senatus
Ob dotes animi fortia facta canit.
Aspice prudentes iuris gentemque togatam
Cordatosque senes, pectora docta virum.
155
Consilio servant urbem fraenantque rebelles
Atque regunt plebem cum pietate graves.
Involvam multos, quorum si nomina certem
Scribere, in immensum cresceret istud opus.
Det veniam quicumque meo de carmine laudes
160
Non capit, ingenii nec monimenta mei.
Hac ego me vatum terra laetabor avita,
Hic ubi tot mactum pectora nata virum.
Inter praeclaras hanc nostram ponere terras,
Vrbibus et magnis annumerare potes.
165
Et Vincentinos Ciceronis epistola nostri
In caelum magnis laudibus una levat.
Haec me nascentem gremio capit, haec mihi nutrix,
Haec mihi litterulas, haec rudimenta dedit.
Hic ego suscepi linguae primordia nostrae;
170
Extorrem quamvis me videt iste locus.
Heu! Mea nunc multis sparguntur tempora canis,
Nunc tempus senio consuluisse meo.
Et me nunc revocat patria haec dulcissima semper:
Hanc repeto, et fessus tecta paterna peto.
175
Hic ego sarcophago componens ossa quiescam,
Et dicar civis vernaculusque loci.
At vos, concives, civem cognoscite vestrum:
O utinam, vatem dicere iure queam!
Me quoque laetantes animis factisque faventes
180
Accipite, et civi publica iura date.
Non erimus patriae indecores, si vivere fas est,
Et currant vitae stamina longa meae.
Nam me Roma legit, laudat mea dicta Senatus
"Et volito vivens docta per ora virum".
185
At vos exigua de paupertate poetae
Accipite, o cives, munera parva, precor.
Hanc ego iam iuvenis iuvenili ardore canebam,
Nunc multis rauca est musa referta malis.
Quod si grandisonos mea sumet musa coturnos,
190
Cantabo, et cives magnificabo meos.