Ad Pium Secundum Pont. Max. supplicatio
Me pudet aonias nimium coluisse Camenas,
Meque pudet studii, me vigilasse pudet.
Cur me litterulas, cur me docuere parentes
Grammaticam et libros a Cicerone datos?
5
Quid patrum canones sancti, quid iura Senatus,
Romanae leges sacraque dicta dabunt?
Nonne fuit melius mutassem navita merces
Atque peregrino multa tulisse mari,
Aut rabiosa fori tractasse et iurgia, nonne
10
Agricolam terrae semina sparsa dare,
Aut Bachum apricis plantasse in montibus, unde
Sufficerent pleni dulcia musta lacus,
Aut iuvenem duris vitam duxisse sub armis
Militiamque diu consuevisse pati?
15
Scinde, miser, tabulas et cultos scinde libellos,
Frange, miser, calamos ignibus atque dato.
Quid mihi nunc praestat multos servatus in annos
Theseus, aut quid nunc carmina multa dabunt?
Principibus mos est tantum laudare poetas
20
Tollereque in caelum magnificis titulis,
Sed praestare nihil miserisque dolentibus usquam
Donare arentem nec satiare famem.
Sic pueri pictas, pictae sic Iridis arcum,
Sic laudant nimiae pernicitatis equos,
25
Ac pugilem multo sudantem pulvere circi
Dum fragiles hastae frustaque fracta volant.
At dum consenuit facunda et nuda Thalia
Mendicat panes exiguumque cibum:
Sic est ludibrio quondam venerata poesis.
30
O scelus infandum saecula nostra vident!
Nunc dormit plumis phalerisque ornatur et auro
Inscitia; heu, nostri est temporis ista lues.
Nunc mihi natalis, nunc quadragesimus annus
Vertitur a magnis mensibus iste dies.
35
Curia me iuvenem vidit florentibus annis,
Nunc miserum spectat curia vestra senem.
Mendicemne cibum, mendicem caetera quaeque?
Vnica subsidio est magna Columna mihi.
Tu potes infaustis genitum natalibus, ipse
40
Tu potes a tantis iam relevare malis,
Tu pius Aeneas natus melioribus annis,
Tu vatem vates respice, dive, precor.
Tuque gregis domini toto tu pastor in orbe
Tu pater, ha, misero consule sancte precor,
45
Neu patere et musas nec mendicare poetas,
Da meritis aliquid, vatibus atque dato.
Vixisti pauper quondam iuvenilibus annis:
Respice nunc miseros pauper et ipse prius.
Nec diadema peto, pileos sacrasque thyaras:
50
Romanum poscunt ista supercilium.
Quo valeam pluvias frigusque arcessere tecto,
Da, pater, hoc, petimus quo satiare famem.
Cum satura Euterpe nec iam tolerabile derit
Hospicium et poterit membra levare thoro,
55
Concipiet grandes animos artemque magistram,
Inscribet cartis nomina clara Pii
Quaeque super Turco moliris grandibus ausis,
Spectabis latia clarus in historia,
Ipse leges vivens, relegent mea scripta nepotes,
60
Et curres vivens docta per ora virum.
Non dubito tantis tenuis sim conditur actis.
Maeonia tua sunt concelebranda tuba,
Aeternas meritus laudes, titulosque perennes
Clarior in cunctis maxime pontificum
65
Neu patiare tuis scelus hoc, clarissime vatum,
Temporibus, tantum ne patiare malum.
Exulat atque famem patitur tua culta poesis
Deprecor, ha, miserae consule, sancte pater.