Cristoforo Landino Xandrae libri primi forma antiquior, 48

48. ad Franciscum Albertum Altobianci filium

Magnanime Alberta clara de stirpe create,

Per quem pauperiem quondam vitare molestam

Curarumque acres licuit depellere morsus,

Quando ego condignas potero tibi reddere laudes

5

Pro meritis tantis? Quae praemia iusta rependam?

Namque domo primus, cum nos nec debilis aetas

Nec tenues nostri possent nutrire parentes,

Accipis et multo laetus me munere donas.

Tu primus nostrum generoso pectus honesto

10

Imbuis et teneros sensus primamque iuventam

Moribus ingenuis fingis, Francisce, tuoque

Exemplo nostram tentas componere vitam.

Quaeque sequenda forent, quae sint vitanda vicissim

Ostendis, nigros doctus defingere mores.

15

Nec Maecenati tantum debere fatetur

Flaccus et egregii facundia tota Maronis,

Quantum ego Francisco. Sed me contingere laurum

Pulcher Apollo vetat, Parnasia turba sororum

Ora Meduseo prohibet me tangere fonte,

20

Vnde fit ut dignas nequeam tibi reddere laudes.

At mihi si faciles Musas mea fata dedissent

Pigra nec a gelido torperent sanguine corda,

Non ego magnanimi cantarem Caesaris arma,

Proelia nec Magni laudatave facta Catonis,

25

Nec canerem praedas referentem ex hoste Camillum,

Nec victum Hasdrubalem properataque castra Neronis.

Est quod pace queam de te memorare, tibique

Quam sit firma fides, quam sit pia vita referrem,

Et quibus egregiam mentem virtutibus ornes,

30

Vtque bonis faveas, ut sis adversus iniquis.

Nec te sollicitat magnorum tristis honorum

Ambitio, nummi non inflammaris amore,

Sed miseros opibusque tuis et mente benigna

Protegis, et patriae caris et natus amicis.

35

Det modo Parca tuae longissima fila senectae,

Et vivas casta semper cum coniuge felix,

Illaque natorum faciat te prole beatum.