Pandulfus de Malatestis generosae dominae
Angelae de Nogarolis respondet
O decus egregium, virgo celeberrima Musis,
Vnica per nostrum volitans nunc aethera Fenix,
Cui caeleste dedit virtus praesaga futuri
Nomen et ingenium superi fecere profundum.
5
Munera digna viris repetis, non aequa puellis,
Quae licet ampla forent, penitus me dante tulisses,
Si modo quam rogitas praestetur copia gemmae
Aut alibi reperire queam vel tu quoque posses
Reddere, dum pectus cupide satiaris honestum.
10
Quis ferus et Tracia genitus sub rupe negaret
Quidquam dulce tibi, generosae stirpis alumna,
Carmine quae possis cautes perrumpere duras
Atque adamanta queas nimium mollire precando?
Neque ego tam durus vel sunt praecordia ferri
15
Vt tua non avide complessem vota libenter,
Si mihi non animo fixum natumque sederet.
Ergo vale precibusque piis ignosce quod obstem.