Ad magnificum dominum dominum Pandulfum
de Malatestis pro recuperatione cuiusdam voluminis
quo omnia opera Senecae moralium dogmatum
patris illustris continebantur,
per Angelam de Nogarolis de Verona
Nate dea, quae nunc animo sententia surgit?
Cor quo Caesareum generoso e pectore fugit?
Qua merui culpa fieri tibi vilis, Achille,
Vt mihi tam fulgens raperes, generose, monile?
5
Vsquam iusti est et mens sibi conscia recti,
Vt tua iam valeant lacrimis praecordia flecti?
Vince animum mentemque tuam, qui cetera vincis
Iacturamque meam prospectu conspice lincis.
Deme supercilio nubem plerumque modestus,
10
Baltheus et parvus mihi non rapiatur honestus.
Nunc prece, nunc precio, nec vi nec morte suprema.
Deprecor, ut nobis reddatur fulgida gemma.
Non domus et fundus, non aeris acervus et auri
Poscitur aut tremula flos lectus ab arbore lauri
15
Poscimus id avide, nihil est mihi pulcrius orbe,
Et tibi nunc plena praestatur copia corbe.
Pars mundi tibi nulla vacat, sed tota tenetur
Tellus proque tuo placito sermone movetur.
Quid vetat esse pium munus? Tene dulcia verba,
20
Nempe repulsa magis quam mors credatur acerba
Da mihi te placidum, dederisque in carmina vires,
At cadet ingenium mentis si murmur inires.
Rumpor et ora mihi pariter cura mente tremescunt
Hi quotiens nostra flores non sede nitescunt,
25
Pro somno lacrimis oculi tunguntur obortis,
Nec mea permulcet patientia pectora fortis.
Has solas semperque habeo semperque profundo,
Nec male, nanque mihi cessit sors aspera mundo.
Sed iam siste gradum, finemque impone labori,
30
Princeps celse, meo magnoque medere dolori.