Francesco Pellegrino Ariosto carmina

Testo base di riferimento: S. Pasquazi, 1966

Cura dell'edizione digitale: M. Sartor, 2023


Francisci Ariosti Peregrini Iurisconsulti de nova Mutinae et Regii cura demandata ad Illustrissimum et Excellentissimum P. ac Iustissimum dominum D. Borsium Mutinae Regiique Ducem Marchionem Estensem Rodigiique comitem et ad Illustres ac Magnanimos Fratres suos dominum Herculem et dominum Sigismundum estensem elegia

 

Partitus regni molem celeberrime Princeps,

      Monstrasti tantum quam valet ingenium.

Rara fuit quondam venia haec et pectoris alti

      Sic ubi regna duos substinuisse ferant.

5

Maior dissecti fama est et gloria regni

      Quom tribus ipse tuum dividis imperium.

Scilicet et proprias dederis benefidus habenas

      Quod summus tamen est in tribus unus habes.

Magne pater Fratrum, capitis reverentia tanti

10

      Se facit auspiciis sistere velle tuis:

Vt te praeterito quicquam tentare negarent

      Id modo romanum si foret arbitrium.

Herculis ergo tui Mutinam Regiumque dedisse

      Sismondi placido nunc iuvet alme iugo;

15

Vt tibi gentiles regno consuescere discant

      Et populos fratris sub dictione regant.

Atque ducum nobis te te dignissime servent

      Quom motis rerum fereris ipse minus.

Consilium id missum perhibetur ab aethere Borsi

20

      Quod soleas superos consuluisse frequens,

Sive quod o iusto quom sis atque inclitus aequo,

      Tu plus quam nostro pectora summa sapis.

Hoc populi tua gesta notant celebrantque canuntque:

      Vrbs fundit plausus utraque laeta suos.

25

Quod patris antiqui specimen circumspicit auctum,

      Quod pius et fratres respicis ipse tuos.

Iustitiaeque iubar quantum superaddis honorat

      Oreque sub fratrum te venerata colit.

Tu quoque progenies regali fomite fulgens

30

      Maxima germani munera pende tui.

Ac sibi qui fratri meritoque dabantur honores

      Hos libeat fratri continuare tuo.

Sic bene dispositis poteris subsistere rebus:

      Sic bene succedent vota fecunda tibi.

35

Gratia subcrescet quae praestabatur eunti

      Quom faustum pompae prosequerentur iter!

Et quae te gemino blande excipiente senatu

      Creverat imperii quom tibi sceptra darent.

Quaeque petit longum soboles regalis in aevum

40

      Coeptae producas flumina iustitiae.

Quae cupit ut proavos fratremque patremque sequare

      Quom patet hac regni gloria summa tui.

Quae vult unanimem fratrem bene sana secundes

      Quomque sit Andromacha, tu sinis Hector eas.