Cristoforo Landino Xandra 3, 16

16. ad Iacobum Azarolum
de laudibus magni Cosmi et domus Azarolae

Saepe meas supra vires me cogis, amice

Azarole, novis heroum in proelia surgam

Versibus et spretis elegis horrenda canoro

Bella sono referam. Vel si civilia malo

5

Consilia et multa claros virtute togatos

Ad coelum meritis extollere laudibus oras,

Iacobe, magnanimi referamus ut inclita Cosmi

Facta, Sophocleo non dedignanda cothurno.

Quid faciam? Pudor est tibi si parere negabo:

10

Sed nimium gracilis rauco de pectore surgit

Spiritus et primo desit mihi versus in ore.

At vos si quondam tanto me munere dignum,

Quae iuga Gorgonei fontis rorata liquore

Incolitis, Phoebo gratissima numina Musae

15

Feceritis, si vestra mihi nemora alta patebunt,

Tunc ego non humilis ventura in saecula vates

Cantabo magnum sublimi carmine Cosmum.

Cosmum qui tanti mensuram nominis implet,

Cosmum Tyrrheni moderantem frena leonis.

20

Cosmum qui Latios privatus transvolat omnes

Virtute atque opibus reges, ducibusque togatus

Praevalet in rebus dubiis. Nam pectore fido

Consilia expromit, quibus et Campana fugemus

Finibus Etruscis, Etrusco milite, castra,

25

Et quibus ad Sanum revocentur stulta Lupai

Coepta, Fluentinam rumpentia saepe quietem.

Ergo an pace prius Cosmum miremur an armis,

Incertum: sed pace simul mirandus et armis,

Cosmus erit, Cosmo resonabit pagina. Sed tu

30

Post magnum Cosmum venies mihi cura secunda,

Azarola domus, multis ditata trophaeis.

Nam tibi Cecropiae parent Tritonidis arces,

Tu regis anguigenas Mavortia moenia Thebas,

Tu quicquid veteres olim tenuere Pelasgi

35

Imperio cohibes; tibi dives Apulia magni

Tutelam regni et summum mandavit honorem.

Adde et tot merita in patriam, tot maxima facta,

Adde et templa deum multo constructa decoro.

Verum praecipuos inter numerandus alumnos

40

Angelus, egregia nulli virtute secundus,

Emicat. Hic duris rebus, mandante Senatu,

Eloquioque potens prudenti et pectore fretus

Gallorum nobis adiunxit foedere regem,

Gallica perque Alpes eduxit castra nivales;

45

Castra tibi auxilio, fortuna urgente, futura,

Inclite Sfortiada. Gemino nam pressus ab hoste,

Partitis tantae turmis te opponere moli

Braccia nec poteras solitis impellere signa

Viribus. At postquam diversa e parte tumultus

50

Gallorum adventu Taurinaque bella quierunt,

Tunc tua quid virtus invictaque dextera posset

Nobilis experta est amisso Brixia campo,

Et qui se infami vallo tutoque tenebant

Aggere Marcicolae turpi formidine capti.

55

Bebriacis igitur sic venit terror ab armis,

Sic sua Tyrrheno crevit reverenda leoni

Maiestas, aequis sic conditionibus orta

Otia, quae nostri nolint turbare nepotes.

Atque olim memores placida dum pace fruentur

60

Auctorem tanti noscant te muneris omnes,

Angele, sicque tuum vivat per saecula nomen.