Francesco Patrizi epigrammata, 23

Testo base di riferimento: L. F. Smith, 1968

Cura dell'edizione digitale: Linda Spinazzè


23. Caieta ad F. Romanum hospitem

Aeneadum soboles magna de stirpe nepotum,

      Hospes ades nostris, en, modo littoribus.

Vrbis in amplexum curvatum respice portum

      Quo residet pontus Nereidesque silent.

5

Hic discunt omnes mitescere Tethyos undae

      Saevaque Neptuni concidit ira dei.

Securi ludunt nautae somnosque priores

      Instaurant, nullo concutiente Noto.

Apenninae alpes diris Aquilonibus obstant,

10

      Quis quoque turbati frangitur unda maris.

Palladia colles redimitos cernis oliva:

      Horrebant quondam sentibus atque rubis.

Munera non aderant Cereris, non dona Lyaei,

      Sed victum piscis, pocula lympha dabat.

15

Non tantum Aegypto fabulosae praebuit Isis

      Nec vobis tantum tribuit Egeria,

Quantum ego his populis, nostro qui nomine dicti

      Felices multos praeteriere dies.

Tu modo, ni properas, paucis adverte. Camoenis

20

      Sunt Romae latices sed latet unda prior.

Aemula Castaliae quondam dulcique Aganippae

      Extitit, at nostro tempore nota parum.

Hunc vero tu fontem resera, caelestia dona

      Sunt. Tibi nam multos vincere posse datur.

25

Ablueris postquam pennas, Cycnique volatum

      Accipies, Phoebo gratior unus eris.

Dixit et in tenuem subito se contulit auram.

      Tu modo, Thespiades mens comitata, vale.