17. epitaphium Calcellae philosophi Cynici
qui elatus Musarum ope supervixit
Dolia miraris Cynici nudumque grabatum
Et quod naturae fecerat ille satis.
Mireris Cynicum nostro quoque tempore vatem
Calcellam Aurunco progenitore satum.
5
Omnia contempsit sola virtute beatus
Et recubat parvo conditus hoc tumulo.