10. ad Carolum Brixiensem
Norica gens hebeti splendorem praebuit ensi,
Hinc nomen. Primo Raetica dicta fuit
Corporis ex habitu. Nam toris atque lacertis
Dura satis saevo Marte iubente fuit.
5
Norica quae quondam, mox instaurata per aevum
Brixia Vandalici nomine dicta ducis
Crevit in immensum veteremque exuta senectam
Orobiis praestat prorsus et Euganiis.
Hospes nutricis Phrygii ducis, accipe quae sit,
10
Carole, praeclarae gentis origo tuae.