Cristoforo Landino Xandra 1, 7

7. seni senarii ad imitationem Petrarcae

Iam satis extremo fuerit servisse furori,

Dum vigil insomnes poteram perducere noctes.

Sit satis heu frustra tantos tolerasse labores

Ni cupiam hanc omnem vitam traducere luctu,

5

Postquam sperata privas me, Xandra, quiete

Atque iubes tota sic, o, lugere iuventa.

Ah quot nostra tulit, norunt dii, Xandra, iuventa,

Quam tu perpetuo vexasti saeva furore!

Ergo quod restat, placidae donare quieti

10

Fas erit, ac reliquas levius producere noctes,

Insanum cum sit tam duro tempora luctu

Perdere et nulla requie donare labores,

Morte olim tantos placuit finire labores,

Atque id fecissem prima, fera Xandra, iuventa;

15

Sed spes semper erat posse hoc tua flectere luctu

Pectora: nam numquam duxi talem esse furorem,

Qui vel nostra dies vel posset pectora noctes

Perdere et aeterna mentem privare quiete.

Sed postquam tecum stultum est sperare quietem,

20

Nec mihi tam duro sunt praemia digna labori,

Has statui curae meliori impendere noctes;

Quodque pudet prima non perfecisse iuventa,

Nunc faciam. Tu, Phoebe, tuo mea corda furore

Incute; nam tristes cupio nunc ludere luctus.

25

Praeteritos referam laeto iam tempore luctus,

Te duce, Phoebe. Tuo vati da, Phoebe quietem,

Da mentem mihi, Phoebe, novam sanctumque furorem

Inspira, ut vanos valeam enarrare labores,

Vt nostris edocta malis ventura iuventa

30

Teque, Cupido, dies fugiat, teque, improbe, noctes.

Cur unam de mille mihi saltem, improba, noctem,

Qua mihi tam tristes licuisset ponere luctus?

Huic ego praeteritae pensarem dura iuventae,

Tempora et hanc solam possem preferre quietem

35

Cunctis, quos olim pro te, mea Xandra, labores

Excepi, duro correptus corda furore?

Sed prius Aeolio crescent sub vellere noctes,

Atque labor Phoebi poterit sibi ferre quietem,

Quam furor aut luctus sinat hanc laetam ire iuventam.