Maffeo Vegio epigrammata 2, 49

Testo base di riferimento: Nicolle Lopomo, 2010/2012

Cura dell'edizione digitale: K. Škraban, 2020


49. IN CANDIDVM

Causidicus quidam vulgo famosus adulter,

      Candide, me arripuit pridie utraque manu,

Atque is: «Muneribus obstrictos esse poetas

      Caesarea quadam lege cavetur» ait,

5

«Cum tamen immunis medicus iurisque peritus,

      Cum sit grammaticus, cum sit et astrologus».

Post haec, diffuso longum dedit ore cachinnum.

      Confiteor, risum movit et ille mihi.

Tunc ego: «Nos etiam sat leges novimus» inquam,

10

      «Quamvis non legum novimus officium.

Sed mihi dic: legem princeps quis condidit istam?

      Condita ab Augusto forsan an ista fuit?».

Ille sub haec: «Quis hic est Augustus, nescio, ni sit

      Mensis is ubertim poma nucesque ferens».

15

Mox ego: «Nil comedis, credo, nisi poma nucesque:

      Mirabar natum tale tibi ingenium.

Is fuit Augustus qui saecula condidit aurea,

      Qui tantusque domi militiaeque fuit.

Ille suo vates, si nescis, optimus aevo,

20

      Atque idem vatum spesque salusque fuit.

Ille sibi legem duxisset scilicet istam

      Pro turpi et summo ferre veneficio.

Nunc etiam, sodes, qui legem condidit illam

      Dic mihi, quae foedum punit adulterium».

25

Erubuit, sceleris sibi conscius ille, nihilque

      Reddidit. «Hoc» inquam «te tua iura docent,

Hoc te sancta docet lex Iulia: conditor idem

      Augustus, quem nunc diximus, ipse fuit.

Nil contra sacros sanxit sacer ille poetas,

30

      At contra infandum sanxit adulterium».