48. IN QVINTIVM
Forte, domum repetens, per noctem Quintius ibat
Quaestor, dum medio iam redit ille foro.
Longa sequebatur turba illum flensque gemensque,
Et si non flebat, flentis imago fuit.
5
Anteferebantur tremulis funalia flammis:
Dirigui, miserum funus id esse putans.
Inde unum e turba compello: «Scilicet, heu, quis
Mortuus?», at: «Nemo mortuus!» ille refert.
«Nos praeter, nullum hic funus, nos tristia certe
10
Funera, quos avido Quintius ore vorat.
Nos vivens vivos sepelit, nostrum ille sepulcrum,
Qui praeit, hunc sua nos funera subsequimur».
Finierat; cui tum respondens: «Falleris:» inquam,
«Qui sepelit sese vivat an ille putas?
15
Vivat an ille putas foedumque et vile cadaver,
Qui tanta scelerum faece sepultus olet,
Quem stimulat mens laesa, mali mens conscia facti,
Horrida quem sontem crimina mille premunt,
Qui se quique alios torquet, qui dulcia nescit
20
Otia? Iudicio mortuus ille meo est.
Vos autem, quibus est mens pura et libera, ne iam
Dicite vos, sola re pereunte, mori!».