45. IN CORNELIVM
Cur tua, Corneli, semper praegustat Iopas
Sive ubi fercula edis, sive ubi vina bibis?
Est tener inque nocens et non suspectus Iopas,
Quem quoque plus anima diligis ipse tua.
5
At praegustantis scio quae sit causa ministri:
Sola est ambitio, solaque pompa tua est.
Id, quoniam faciunt magni regesque ducesque,
Id quoque tu, ut magnus rex videare, facis.
Sed nescis quare id faciant regesque ducesque:
10
Vt caveant vitae prospiciantque suae.
Haud praegustari sinerent sibi fercula reges,
Si sua tuta salus tutaque vita foret.
Quod faciunt igitur reges terrore metuque,
Tu vana, heu, demens ambitione facis.
15
Quod turpe est igitur, tibi tamquam inducis honestum;
Quod turpe est, pompam, stulte vir, esse putas.