44. IN IN MINVTIVM
Quid mirer? Quamvis laus sit tibi nulla, Minuti,
Laude tamen credas dulcius esse nihil.
Nemo adeo est tenuis, quem non sua gloria tangat,
Quem laudis, quem non tangat honoris amor.
5
Quisque sua, et quamvis indignus, laude movetur,
Et trahitur famae quisquis amore suae.
Ipsi etiam propriis nomen posuere libellis
Quorum temnendi nominis extat opus.