42. IN FLACCVM
Dulcis amor patriae est, dulcis dignusque parentum
Et quicumque pio est sanguine iunctus amor.
Dulcior at vero quae duris gloria rebus
Quaeritur, et magno parta labore venit.
5
Non in delitiis praestantia nomina vivunt,
Otia non inter mollia vivit honos.
Cede igitur - placet hoc sanctum, mi Flacce, iuvatque
Propositum: patriae desere tecta tuae!