37. EPITAPHIVM PETRI ET PAVLI MONSTRI
Hac Petrus Paulusque, uno sub corpore bini,
Fabrica naturae mira, iacemus humo.
Cuique suum fuit et manuum, fuit oris opusque
Vesicae, ast unum ventris opusque fuit.
5
Iunxere extremae partes nos corporis ambos,
Quas neuter simul et dicat uterque suas.
Neutra ex parte pedes, capita ex utraque fuerunt,
Bina sed e medio corpore planta fuit.
Bina fuit medio quae corpore planta deorsum
10
Pendebat, sursum quinta erat una manus.
Nec vero nobis unus somnusque, cibusque,
Nec risus nobis fletus et unus erat.
Somno membra dabat unus, ridebat et alter,
Sugebatque unus, flens quoque et alter erat.
15
In Florentina natos nos fluminis Arni
Valle, dedit patriae nos pia cura patris.
Inde alti et sacro pariter de fonte levati,
Viximus ambo decem bis totidemque dies.
Quid nunc Vertumnum, quid nunc Ianumque bifrontem
20
Miraris? Stygii terna quid ora canis?
Et quid Geryonis tria corpora? Scilicet unum
Nos corpus, binas nos animasque lege.