16. EPITAPHIVM ZANINI RITII
Vester ego, Insubres, iaceo hoc sub marmore, vester
Zaninus: Ritiae gloria gentis eram,
Heroi vestro carus velut alter Achates
Consilio utque alter Laelius eloquio.
5
Quid mihi honos, quid opes? Virtus me sola beavit,
Qua mortalibus et caelitibus placui.
Quae fuit in terris vestrae mihi cura salutis,
In superis eadem nunc quoque cura mihi est.