7. IN FEBREM
Febris cruda, horrens, alto generata Barathro,
Quoque pari nixu Mors generata fuit!
Compressitque Charon Stygiae te in margine ripae,
Nataque sunt illo pignora bina patre.
5
Langor is est quem cum tristi Anxietate tulisti,
Quos semper gremio desidiosa foves.
Digna soror, dignusque pater, sunt ipsa simulque
Pignora cum digno coniuge digna tibi.