5. IN FEBREM
Febris iniqua, pios audes torquere poetas.
Ergo audes; sanctis vatibus ergo noces.
Quaere: quibus par propositum studiumque nocendi est?
Quid vates, quid enim promeruere pii?
5
Quaere: quid innocui, dic, quid nocuere poetae,
Omne quibus studium velle iuvare suum est?
«Cede!» iubent divae, dicunt tibi: «Cede» puellae;
Bacchus et ipse iubet, Phoebus et ipse iubet.